HamburgoOrt (im Register)ChiloniumOrt (im Register) die 5. Novemb.Abkürzungsauflösung: Novembris Juliani 1665Im Text erwähntes Datum: 05.11.1665 (nach Gregorianischem Kalender); im Text verwendeter Kalender: Julianisch.
S. P. Abkürzungsauflösung: Salutem plurimam vir clarissime et doctissime.
Si quam promtus animus ad spectandum inclytae vestrae academiae natalem mihi fuerat, tam expedita facultas id praestandi adfuisset, nemini, crede mihi, primas hic concessissem. Nam ut nihil nunc dicam de studio, quo cum omnibus probis in bonas literas feror: tanta est serenissimi principis, parentis vestri optimiPerson (im Register), meritorum, et in me speciatim collatorum beneficiorum magnitudo, ut nemo Lubentius quam Lubenecius, hanc adeo illustrem generosissimae munificentiae sobolem nascentemSachbegriff (im Register) vidisset. Sed cedendum semper est vi majori, cum et ipsa recta ratio jam olim praeceperit:
Καιρῷ λατρεύειν μηδ’ ἀντιπνέειν ἀνέμοισι (Tempori servire, nec reflare ventis.)
Ecce vero hodie natalem academiaeSachbegriff (im Register) vestrae menstruum, absens licet corpore, animo tamen praesens, per hanc fidam mentis interpretem celebro. Adhaec vobis omnibus, pulcherrimi corporis membris, tam celso et decoro capiti feliciter junctis, vitam, salutem, prosperitatem cum seculorum aeternitate conjunctam, in omnes bonarum artium amantes redundaturam precor et voveo. Erit haec piis Musis primo duce vere Musaeo auspicata, bonis omnibus laeta, et candido lapillo notanda dies, imo et jam est a me actis publicis inserta, et senatus philosophici memoriae perenni commendata. Hunc enim jure libertatis philosophicae ususSachbegriff (im Register), reverenter, officiose, amice cogo. Quod cuique bonarum artium studioso integrum esse, solide scio.
Occasionem cometae nuperi praebuerunt splendida caeli phoenomenaHimmelserscheinung (im Register), quae nunc optimorum quoque ingeniorum fatigant industriam. Sed stimulum addidit rei literariae, imo publicae promovendae amor, Sachbegriff (im Register)honesto cuique viro jure officii incumbens. Scito itaque me jam illustrissimos et nobilissimos RautensteiniosPerson (im Register), BrussellosOrt (im Register), GuerichiosPerson (im Register), HeinsiosPerson (im Register), HeveliosPerson (im Register), tum clarissimos BartholinosPerson (im Register), ForneliosPerson (im Register), RudbekiosPerson (im Register), CurtiosPerson (im Register), KircherosPerson (im Register), RicciolosPerson (im Register), SchottosPerson (im Register), BullialdosPerson (im Register), AuzutosPerson (im Register), PlacentinosPerson (im Register), LeuneschlossiosPerson (im Register), GraviosPerson (im Register), BusmanosPerson (im Register), BüthnerosPerson (im Register), et quos recensere longum foret, in senatum convocasseSachbegriff (im Register). Unde vides hunc sanctum et venerandum ac frequentem fore, lectum et plurimis per Europam clarissimis viris, quantum quidem homini privato, et in his terris peregrino, tum et aliis occupato, licuit. Hi omnes per varias observationesSachbegriff (im Register) et dissertationes mathematicasSachbegriff (im Register), physicasSachbegriff (im Register), politicasSachbegriff (im Register), historicasSachbegriff (im Register), ethicasSachbegriff (im Register) ibi comparebunt, et non tantum cometas, sed et officia, imperantibusSachbegriff (im Register) et parentibus, professioneque Christianis omnibus convenientia, saltem praecipua, quorum nos illi cincinnati divinae voluntatis internuncii admonent, cum cura examinabunt.
Isti justo operi, quod magis triginta virorum omni laudis genere praestantissimorum suffragia in senatu lata, [882]et septuaginta amplius aeneae figurae constituent, adjungam, juvante Deo, Historiam cometarumWerk (in der Bibliografie), a diluvio universali ad hunc usque annum, cum indiculo brevi non tantum tristium, sed et laetorum eventuum eos secutorum, qua ratione universalis historiae synopsis quaedam proponetur.Sachbegriff (im Register) Verbo ne te diutius teneam, ex veteri lege jucunda et utilia paro. Hoc dum in mediis occupationibus, quae me alias assiduo circumstant et distrahunt et subsecivis horis in vicinia vestri ago, volui, quia debui meo erga serenissimum principem patronum munificentissimum et illustre vestrum lyceum felici sidere surgens candido voto, erga te vero, vir clarissime speciatim, amica salutatione in nova Musarum sedeSachbegriff (im Register) et invitatione ut in senatu nostro sententiam dicas, officio rite fungi.
Tu, qua es humanitate libertatiSachbegriff (im Register) hominis ignoti, at ingenui et publicis usibus devoti, aequus da veniam, et honestis conatibus fave. Scito vero et clarissimum OleariumPerson (im Register) vestrum, quicum amicitiae juraSachbegriff (im Register) jam dudum colo, coram et per literas de hoc argumento cometico mecum esse collocutum, adeoque in senatum nostrumWerk (in der Bibliografie) venturum.
Vale cum omnibus tui similibus longum, quibuscum rem literariam feliciter bono publico tracta, ac certus esto studio erga illam et istud omnesque bonos utriusque amantes nemini unquam cessurum
Ad D. Prof. Math. Abkürzungsauflösung: dominum professorem mathēseōs in Acad. Abkürzungsauflösung: academiaChiloniensiOrt (im Register)Sachbegriff (im Register).
Stanislaum Lubieniecium Equitem PolonumPerson (im Register).