Briefe im Gesamtkorpus

Zurück zur Übersicht

213 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 1.

Stanisław Lubieniecki (Hamburg) an Samuel Reyher (Kiel), 4. November 1666

Metadaten

Kopfregest

Das in elegischen Distichen verfasste Trauergedicht ("justa") des in Danzig ansässigen Dichters Johann Peter TitzPerson (im Register) auf Rautenstein preist den Verstorbenen als Gelehrten und erfolgreichen Diplomaten, dessen Name die Zeit überdauern werde.

Variante 1

Beilage 1: Justa viro generoso D. Joanni Ernesto a Rautenstein

Texttyp

Abdruck

Textgenre

Gedicht

Grundsprache

Latein

Quelle

Theatrum cometicum I, S. 57f.Werk (in der Bibliografie)

Inhalt

[57]

Justa viro generoso D.Abkürzungsauflösung: dominoJoanni Ernesto a RautensteinPerson (im Register), utriusque DitteldorffiiOrt (im Register) domino, serenissimi ducis NeoburgiciOrt (im Register) consiliario status intimo, variis per GermaniamOrt (im Register), PoloniamOrt (im Register), SueciamOrt (im Register) legationibus summa laude obitis clarissimo persoluta DantisciOrt (im Register) a Joh. Petr.Abkürzungsauflösung: Johanni Petro TitioPerson (im Register).

Quam nostrae cupidis peterent Tua lumina chartis,
Quam mihi ferre Tuis oscula, dulce foret:
Funera tam triste est jusso deplangere versu,
Atque Tuis Elego solvere 'Justa' rogis.
Ergo jaces spolium Clothus infestaque nobis,
'Rautensteiniade' Te quoque Parca metit?
Principibus nuper dilectum Nomen et ingens
Thespiadum, Phoebus quod probet ipse, decus.
Heu! quianam Lachesis nullis expletur avara
Exuviis, praeda non satiante manus!
Impia ferali dum turbine saevit Enyo,
Sanguine dum terras, sanguine foedat aquas;
Dum, quae Bistonium poterant frenare Tyrannum,
Barbariaeque truces exanimare minas,
Versa infelici sua dudum in viscera Fato
Mactandis misere Fratribus arma vacant:
Lassarum Stygium pridem tot millia Nautam
Hiscentemque frequens degravat Umbra ratem.
Saeva tamen rabidam nescit cohibere securim
Atropos, et tristi cuspide caeca furit.
Improba, si qua suos ultro tibi commodat enses
Turba, caditque aris victima justa Tuis:
Fas erat, his saltem placida Te parcere dextra
Candida quos Paci corda sacrasse vides;
Qui studiis ornant addicti mitibus aevum
Resque animo lapsas, Consiliisque juvant.
Qualis erat noster modo 'Rautensteinius' ille
Qui nunc ante oculos funus inane jacet.
[58]
Extinctum innocuae plngunt Heliconis Alumnae,
Quarum vivus amor, deliciaeque fuit.
Has ille a tenero flagrans adamaverat ungue:
His noctes dederat strenuus, atque dies.
Nec poterat Fortuna Sacros splendentior aestus
Pellere, blanditiis quamlibet usa suis.
Quo magis eminuit, meritos sortitus honores,
Et dignum studio, pulchra petente, decus,
Ingenuas tanto recolens impensius artes,
Ingenuis comem se, facilemque dabat.
Turpe ratus, meritis bene non bona reddere Musis
Praemia, ventosum nube gravante caput;
Atque supercilio insontes calcare superbo,
Foedoque ingrati crimine ferre notam.
Nec minus ille animos Magnorum flectere Regum,
Et Celsos poterat demeruisse Duces.
Qui, culto varias mirati in pectore dotes,
Conspicuo illustrem constituere loco:
Plurima quo Virtus illum et Prudentia Mentis,
Multoque extulerat cognita teste Fides.
His adeo raris fulgentem laudibus eheu!
Invida crudeli funere Parca rapit:
Aula dolens merito, tanto viduata Ministro,
Luget et ereptas tot sibi moeret opes:
Perpetuus Magni Legatus Principis, olim
Promere quas lingua noverat, atque manu.
Ereptum deflens Uxor generosa Maritum
Pignoribus dudum dulcibus orba, gemit.
Nos quoque privatim lachrymis Tua busta rigamus,
Et vacuos moesto spargimus imbre rogos.
Tu neutra veterem forte adspernatus amicum,
Signa animi nobis non dubitanda dabas.
Tu spretam obscuri sectantem pulveris umbram,
Protrahere, et luci sistere, pronus eras;
Pelliculamque intra tantum latitare volenti,
Gaudebas magnos conciliare Viros.
Testis erit, summi Tua litera plena favoris,
Qua nostrum haut adiit crebrios ulla larem.
Testis erit nectar diffundere visa, favosque
Qua mihi vix potuit carior esse manus.
Heu mihi! tam grato nunc munere vivimus orbi;
Heu mihi! quicquid erat tam mihi dulce, fuit.
Te non virtutis, solidae non laudis egentem
Abstulit, et tenebris mersit acerba dies.
At non virtutem potuit non mergere laudem,
Si cineres juris fecit, et ossa sui.
Funeris haec Victrix superest, et laeta triumphat,
Atque immortali fronde revincta nitet
Subtractum haec oculis memori dudum inserit aevo,
Ut clarum sera in secula Nomen eat.

Editorische Anmerkungen
    Zitierhinweis

    Michael Weichenhan: „Stanisław Lubieniecki (Hamburg) an Samuel Reyher (Kiel), 4. November 1666“, in: Zwischen Theologie, frühmoderner Naturwissenschaft und politischer Korrespondenz: Die sozinianischen Briefwechsel, hg. von Kęstutis Daugirdas und Andreas Kuczera unter DH-Mitarbeit von Julian Jarosch und Patrick Toschka.

    Link zur aktuellsten Version dieses Briefes:
    https://sozinianer.de/id/MAIN_ed_hhx_zk2_dlb

    Kanonische IRI dieser Version (Permalink):
    https://sozinianer.de/id/MAIN_ed_hhx_zk2_dlb_v2

    Nutzungshinweis

    Edition und Forschungsdaten stehen unter einer Creative Commons Attribution 4.0 International (CC-BY 4.0) Lizenz. Freie Verwendung unter Angabe von Zitierhinweis, Permalink und Kenntlichmachung von Änderungen.