Briefe im Gesamtkorpus

Zurück zur Übersicht

213 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 51.

Stanisław Lubieniecki (Hamburg) an Johann Ernst von Rautenstein (Regensburg), 31. Januar 1665

Metadaten

Kopfregest

Einleitend legt LubienieckiPerson (im Register) Zeugnis über die Verdienste und besonderen Vorzüge RautensteinsPerson (im Register) ab, um ihre Freundschaft zu preisen und sich dann Fragen der AstronomieSachbegriff (im Register) zuzuwenden. Mit Vergnügen habe er zur Kenntnis genommen, dass die gelehrten Herren CurtzPerson (im Register), HeveliusPerson (im Register), BoulliauPerson (im Register) und KircherPerson (im Register) die AstronomieSachbegriff (im Register) höher schätzten als die AstrologieSachbegriff (im Register). Er frage sich aber, ob es früher einen Unterschied zwischen Astronomie und Astrologie gegeben habeSachbegriff (im Register)Sachbegriff (im Register). So habe die Astrologie für CiceroPerson (im Register) das dargestellt, was für die beiden Briefpartner die Astronomie sei. Astrologie jedoch habe er abgelehnt. Ausführlich zitiert Lubieniecki vor allem aus den Schriften Ciceros, aber auch anderer Autoren, um seine Auffassung zu belegen. Mittels der Diskussion der zitierten Stellen nähert er sich dem damit verbundenen Wortgebrauch und der Wortgeschichte, um dann schließlich zu behaupten, dass für CiceroPerson (im Register) Astrologie und Astronomie im Grunde doch dasselbe gewesen seien.

Variante 1

Texttyp

Abdruck

Textgenre

Brief

Grundsprache

Latein

Quelle

Theatrum cometicum I, S. 44f.Werk (in der Bibliografie)

Inhalt

[44]

Magni facio, ut de omnibus illustrissimae D.Abkürzungsauflösung: dominationis vestrae judicium, magna rerum scientia magnoque usu subactum; ita et de illa epistola ad amicum HafniensemPerson (im Register) scripta. Quae quod sit prolixior, amici desiderium et postulatum effecit. Non sum enim parcus in hoc officii genere: quo amicitiam, vitae salem, mentes et actiones humanas a putredine simultatum, et odiorum conservantem, et rem in vita civili summe necessariam, conservari et foveri sentio. Multum porro humanitati et benevolentiae viri illius praestantissimi debeo. P.Abkürzungsauflösung: PatremCurtiumPerson (im Register)astronomiamSachbegriff (im Register) pluris quam astrologiamSachbegriff (im Register) aestimare, et sententia hic cum clarissimis astronomis HevelioPerson (im Register), BullialdoPerson (im Register), KircheroPerson (im Register) aliisque conspirare libenter intelligo. Illam sublimioris philosophiae, hanc curiosarum artium studiosis deputo. Qua in vocum harum significatione sequor commune judicium, etiam doctorum. Utramque tamen accipio cum grano salis, ut et amicitia, quae et ipsa, ut jam jam dixi, sal vitae vocatur, doctorum virorum, qui eam distinctionem in literis ad me suis adhibent, et potissimum veritas, qua nihil magis amicum homini cordato est, salva sit. Novi enim, CiceronePerson (im Register) judice, astrologiam, quod et ipsa vox denotare videtur, loqui de siderum positu et motu l.libro 1. de orat.oratore et 2. de divinatdivinatione. Ideo et 1. de officiis C.Caium Sulpitium laudat, quod astrologiae incumbens in veri investigatione versatus fuerit. Caeterum palmarius est hic ille 2. de divinat.Abkürzungsauflösung: divinatione locus, qui astrologosSachbegriff (im Register) olim praestantissimos non tantum sine praedictionibus ex astris consistere, et principum astrologorum dignitatem tueri, sed et easdem studio neglexisse, vel etiam detestatos fuisse docet. Quem merito hic adscribo, quia et astrologiam eo nomine male audire, et quosdam suas illas praedictiones ostentare caepisse animadverto. Sic igitur ille:

"Ad Chaldaeorum monstra veniamus: de quibus Eudoxus, Platonis auditor, in astrologia judicio doctissimorum hominum facile princeps sic opinatur, id quod scriptum reliquit: Chaldaeis in praedictione et in notatione cujusque vitae ex natali die minime esse credendum. Nominat et Panaetius, qui unus e stoicis astrologorum praedicta rejecit, Archelaum et Cassandrum summos astrologos illius aetatis, qua erat ipse, cum in caeteris astrologiae partibus excellerent, hoc praedictionis genere non usos. Scylax Halicarnasseus familiaris Panaetii, excellens in astrologia , idemque in regenda sua civitate, princeps, totum hoc Chaldaicum praedicendi genus repudiavit." l.Libro 2. de divinat.divinatione

Atque id deinceps rationibus refutat, et contra defensores illorum commentorum disputat. Ridet vimHimmelserscheinung (im Register) adscriptam et planetisSachbegriff (im Register), et illa eorum triangula et quadrata, quae "deliramenta" vocat. Attamen haec posteriorum seculorum curiositas magis magizodiacosque auxit, imo etiamnum auget: et multos videas, qui haec pro oraculis fere non tantum obtrudant, sed et accipiant. Scio quidem nonnullos hanc artem cum modo habere; quorum ego instituta et agendi rationem in medio relinquo. Sed illud reprehensione dignum judico, quod quidam non cessent spei vel metus vanitate orbem commovere, et non tantum caelestium corporumSachbegriff (im Register) in terramSachbegriff (im Register) deductorum, sed et conscientiarum humanarumSachbegriff (im Register) circulos, ut sic dicam, turbare. Ecce vero iterum CiceroPerson (im Register):

"Quam multa ego Pompejo, quam multa Crasso, quam mult a huic ipsi Caesari a Chaldaeis dicta memini, neminem eorum nisi senectute, nisi domi, nisi in claritate esse moriturum? ut mihi permirum videatur quenquam exstare, qui etiam nunc credat iis, quorum praedicta quotidie videat re et eventis refelli." 2. de divdivinatione.

Neque vero vel nescius sum vel etiam diffiteor, omnes eos qui astronomiamSachbegriff (im Register) et astrologiamSachbegriff (im Register), tanquam institutiones multum discrepantes, illam quidem de astrorum situ et motuSachbegriff (im Register), hanc vero de illorum influente vi et efficacia dividunt, auctoritate PtolomaeiPerson (im Register) se tueri. Sed novi etiam ab aliis discrimen illud tolli. Hoc inprimis Theodorus MajusPerson (im Register) in Astrologia vindicata facere conatur, ubi probare studet utramque scientiam indissolubili nexu conjungi. Quod quidem contra Ciceronis mentem est. Is enim, ut, vidimus, astrologos circa "stellarum cursus, progressiones, institutiones", et ita in vero indigando ac honestate sectanda occupari docet, alibi inter "viros magnos" ponit, ac "animum eorum divinum" fuisse ait, et suo exemplo studia eorum approbat. 2. de divin. 1. Tuscul. et 1. de Nat. Deor. Illo autem de divin.divinatione libro, ut jam jam loquentem audivimus, praedictiones illas Chaldaicas ab astrologia resecat, ac prorsus rejicit. Plinius quoque auctor est l.libri 18. c.capitulo 25. Hesiodi carmina de motu siderum astrologiam fuisse dictam.E contrario video quosdam viros doctos, sicut astrologicam scientiamSachbegriff (im Register)Sachbegriff (im Register) de siderum positu et cursuSachbegriff (im Register), ita astronomiam scientiamSachbegriff (im Register)Sachbegriff (im Register), de judiciis ad vitam fortunamque pertinentibus, ex astrorum positu et operatione petitis, definire: quibus et Graeca etymologiaSachbegriff (im Register) favetSachbegriff (im Register). Sed de his quae natura sua media sunt, servabo regulam, quae docet "sentiendum esse cum doctis, loquendum cum vulgo," et usum, qui valorem verbis sicut nummis, dat, sequendum

"Quem penes arbitrium est et jus et norma loquendi." Horat. de arte poet.poetica

Nam et ipse CiceroPerson (im Register) in illo de divin.Abkürzungsauflösung: divinatione libro astrologos ChaldaeisSachbegriff (im Register), licet illos laudet, hos damnet, accenset, nempe quod illi vates vel appellationem hanc sibi arrogarent, vel a vulgo sibi delatam acciperent. Neque vero omnibus, vel in omnibus, omnive tempore, ac loco, abusus, illos praesertim diuturna consuetudine firmatos, tollere libet vel licet.

Mihi libet, licet et par est bona fide dicere quod sim
illustrissimae D.Abkürzungsauflösung: dominationis vestrae
omni studio cultu et obsequio

Stanislaus Lubienietzki de Lubienietz.

Editorische Anmerkungen
  1. Eine Anspielung auf Cicero, de orat. I, 42, 187: "Omnia fere, quae sunt conclusa nunc artibus, dispersa et dissipata quondam fuerunt; ut in musicis numeri et voces et modi; in geometriaSachbegriff (im Register) lineamenta, formae, intervalla, magnitudines; in astrologiaSachbegriff (im Register) caeli conversio, ortus, obitus motusque siderum; in grammaticis poetarum pertractatio, historiarum cognitio, verborum interpretatio, pronuntiandi quidam sonus; in hac denique ipsa ratione dicendi excogitare, ornare, disponere, meminisse, agere, ignota quondam omnibus et diffusa late videbantur."Zurück zur kommentierten Textstelle
  2. Cicero, div. II, 146: "Astrologi motus errantium stellarum notaverunt: inventus est enim ordo in iis stellis, qui non putabatur."Zurück zur kommentierten Textstelle
  3. Cicero, off. I, 19: "Quibus vitiis declinatis quod in rebus honestis et cognitione dignis operae curaeque ponetur, id iure laudabitur, ut in astrologia C. SulpiciumPerson (im Register) audimus, in geometriaSachbegriff (im Register)Sex. PompeiumPerson (im Register) ipsi cognovimus, multos in dialecticis, plures in iure civili, quae omnes artes in veri investigatione versantur, cuius studio a rebus gerendis abduci contra officium est."Zurück zur kommentierten Textstelle
  4. Cicero, div. II, 87–88.Zurück zur kommentierten Textstelle
  5. Cicero, div. II, 90.Zurück zur kommentierten Textstelle
  6. Cicero, div. II, 99.Zurück zur kommentierten Textstelle
  7. Majus, Astrologia vindicata (s. l. 1615)Werk (in der Bibliografie), es erschienen in den nachfolgenden Jahren weitere Auflagen.Zurück zur kommentierten Textstelle
  8. Cicero, Tusc. I, 62.Zurück zur kommentierten Textstelle
  9. Unklar, aus welchem Text CicerosPerson (im Register)LubienieckiPerson (im Register) die im Druck durch Kursivierung als Zitate gekennzeichneten Passagen entnommen hat.Zurück zur kommentierten Textstelle
  10. Cicero, div. II, 87–88.Zurück zur kommentierten Textstelle
  11. Die Stelle, auf die LubienieckiPerson (im Register) hier anspielt, findet sich bei Plinius, NH lib. 18, n. 213: "[...] HesiodusPerson (im Register) – nam huius quoque nomine exstat astrologia – [...]."Zurück zur kommentierten Textstelle
  12. Im gedruckten Text durch Kursivsetzung als vermeintliches Zitat hervorgehoben, redensartlich, auch in der Form "Loquendum cum multis, sapiendum vero cum paucis" u. ä. gebräuchlich.Zurück zur kommentierten Textstelle
  13. Horaz, De arte poetica, 72.Zurück zur kommentierten Textstelle
Zitierhinweis

Maike Sach: „Stanisław Lubieniecki (Hamburg) an Johann Ernst von Rautenstein (Regensburg), 31. Januar 1665“, in: Zwischen Theologie, frühmoderner Naturwissenschaft und politischer Korrespondenz: Die sozinianischen Briefwechsel, hg. von Kęstutis Daugirdas und Andreas Kuczera unter DH-Mitarbeit von Julian Jarosch und Patrick Toschka.

Link zur aktuellsten Version dieses Briefes:
https://sozinianer.de/id/MAIN_sxx_qlm_zdb

Kanonische IRI dieser Version (Permalink):
https://sozinianer.de/id/MAIN_sxx_qlm_zdb_v2

Nutzungshinweis

Edition und Forschungsdaten stehen unter einer Creative Commons Attribution 4.0 International (CC-BY 4.0) Lizenz. Freie Verwendung unter Angabe von Zitierhinweis, Permalink und Kenntlichmachung von Änderungen.