ManhemioOrt (im Register)HamburgumOrt (im Register) Cal. Maji 1665Im Text erwähntes Datum: 01.05.1665 (nach Gregorianischem Kalender); im Text verwendeter Kalender: Julianisch.
S. P.Abkürzungsauflösung: Salutem plurimam, generose domine, amice praestantissime.
Gratulor mihi redditas esse tibi geminas cursus cometici observationes,
alteras HeidelbergaOrt (im Register), alteras ArgentoratoOrt (im Register) profectas: quarum te
sitientissimum esse probe novi. Caeterum quod scribis, cometamHimmelserscheinung (im Register) apud vos fulgore suo omnium in se oculos
et animos convertisse, idem apud nos factum esse scito. Convulsa est tota quasi
sedibus suis civitas, ubi primum fax ista
insolitaHimmelserscheinung (im Register) in caelo apparuit. Nulla fuit aetas, nullus sexus, nullum hominum genus, quod non e
cubilibus suis excitum, plenos admirationis vultus in caelum defigeret.
Inde natae de origine causisque cometarum, nec non de significatione et
effectis eorum curiosae quaestiones. Quae ad astrorumSachbegriff (im Register) interpretes,
caeliqueSachbegriff (im Register) peritos mathematicosSachbegriff (im Register) delatae, elicuere sententias inter se
toto caelo discrepantes, ut vere dici possit: 'Quot capita sunt, totidem esse
sententias.' Quae diversitas ac dissonantia tandem ita incertos et suspensos
relinquit audientium animos, ut de certa aliqua in hujuscemodi rebus scientia
propemodum desperare necesse sit. Ipsos interim uranoscopos, quamvis sint inter
se contrarii, tam certos et obfirmatos in sua videmus sententia, ut facilius
fieri posse credant, ut caelum ruat, quam ut sententiam suam minus firmis niti
radicibus sibi persuadeant. [603] Qua in re desidero sane modestam illam ac prudentem verecundiam,
quam nobis adhibere par est in rebus tam alte supra nos positis.
Pulchre enim, ut solet, SenecaPerson (im Register) in
suo de hac ipsa materia, de cometisHimmelserscheinung (im Register),
inquam, tractatu admonet, cujus hic verba apponere juvat: "Egregie AristotelesPerson (im Register) ait, nunquam nos verecundiores
esse debere, quam cum de divinis agitur. Si intramus templaSachbegriff (im Register) compositi, si ad sacrificiumSachbegriff (im Register) accessuri vultum submittimus, togam
adducimus, si in omne argumentum modestiae fingimur: quanto hoc magis facere
debemus, cum de sideribus, de stellisSachbegriff (im Register),
de earum natura disputamus, ne quid temere, ne quid impudenter, aut ignorantes
affirmemus, aut scientes mentiamur?" Nat. quaest.Abkürzungsauflösung: Naturalium quaestionumlib.Abkürzungsauflösung: libri VII cap.Abkürzungsauflösung: capitulo XXX. O quam vellem aureum hoc monitum alte animis hodiernorum philosophorumSachbegriff (im Register) (quin et theologorumSachbegriff (im Register)!) esse impressum.
Nusquam plus
sibi permittit humani ingenii audacia, nusquam asserit confidentius, nusquam
definit fortius, quam in rebus abstrusis et procul a sensu atque notitia
mortalium remotis. Nempe novit illa se in his talibus non a quovis facile
revinci erroris posse, et sic ipsa rei obscuritate tuta est hominum temeritas,
non secus ac sepiae atro undique circumfusae succo tutius delitescunt. Atqui
tanto magis suspensis oportebat homines incedere vestigiis, ubi res aciem
ingenii humani facile effugit, ac porro ubi propter summam rei difficultatem
summa est labendi et hallucinandi occasio, imo pene necessitas. Non noceret
aliquando ingenue ignorantiam profiteri; sapientiusque esse crediderim,
in multis verbum candoris ac
modestiae 'Nescio' usurpare, quam certa affirmare de
incertis. Ecquis enim pudor est, hominem aliqua in terris, in hac imperfectionis
nostrae caligine, nescire? Solius DeiSachbegriff (im Register) est, omnia scireSachbegriff (im Register):
mortalibus id non datum. Nimis igitur superbe dedignatur mortalitatem, et
humanae conditionis oblitus semet ipsum quodammodo DeumSachbegriff (im Register) facit, qui non vult aliquid ignorare videri.
At prudentis est, hominem se esse meminisse, et humani a se nil alienum putare.
Quid ergo? inquies: tune omnem de cometis
quaestionem omittendam esse censes? Nequaquam ea mihi
mens est. Sed sobrie et circumspecte rem tractandam existimo. Certa ab incertis,
quantumvis probabilibus ac veri speciem habentibus probe secernenda:
disquirendum potius, quam determinandum: temere utique nihil statuendum; et ubi
res minus liquet, agnoscenda est ingenii nostri hebetudo. Ita hoc loco de
quaestione, quid sint cometae, nonnisi probabiliter in utramque partem disputari
posse arbitror.
Alii ordinarias esse stellas censent, eosque antiquitus creatis a Deo sideribus
accensent: et hi rursum in varias scinduntur partes:
alii meteora esse putant, ex
recens collecta materia incensa, quae tantisper ardeant, dum materia suppetit, quaeque
ea consumpta extinguantur. Habetque quaelibet pars suas quasdam hypothesesSachbegiff (im Register), quibus suas superstruit assertiones:
quae hypothesesSachbegiff (im Register)
deinceps verisimilibus duntaxat nituntur conjecturis.
Sunt qui stare negant
terram, et hoc pro suae sententiae fundamento collocant: aliorum contraria est
hypothesis, cui suam inaedificant sententiam.Reperiuntur etiam, qui supponunt dari vacuum: quod ipsum porro alii velut falsum
rejiciunt. Nimirum utrique parti in promptu sunt probabiles ac speciosae rationes,
quibus causam suam adstruere et pulchre exornare novit. Itaque hanc quidem litem puto mansuram semper indecisam, nec, dum stat haec mundi
machinaSachbegriff (im Register), cessaturos unquam ea de re disputationis serram reciprocare
eruditos.
Caeterum quia hic vacui injecta mentio, libet tibi ὡς ἐν παρόδῳ paucis
exponere, quos nuper cum doctissimo
viro super hac materia miscui sermones. Impugnabat ille vacui spatii
assertionemSachbegriff (im Register) hoc potissimum argumento, quod
spatium ipsum nihil aliud sit
quam corpus
, quippe cum trina constet dimensione. Nullum, dicebat, dari aut concipi
potest spatium, quod non mensurari queat, et non habeat terminos a quo et ad
quem, ac proinde omne spatium est quantum, et consequenter corpus. Ego quanquam
et ipse in eam propendeam sententiam, quod non minus a vacuoSachbegriff (im Register), quam a super-[604]vacuo natura abhorreatSachbegriff (im Register),
non capiebam tamen vim istius argumenti. Proinde regerebam, si spatiumSachbegriff (im Register) esset corpusSachbegriff (im Register), sequeretur, quando corpus aliquod est in spatio, corpus esse
in corpore, ac porro per eam sententiam induci
penetrationem corporum atque
dimensionum, quam ut longe
absurdissimam explodit et damnat omnis recte sentientium philosophorum
chorus. Annuebat ille absurdam esse hanc penetrationem corporum, et contradictionem implicare, ideoque negabat
corpus esse in corpore, quando corpus est in spatioSachbegriff (im Register): sed ego non potui
percipere, quomodo nervum ipsum consequentiae a me nexae, quae sane videtur esse
necessaria, inciderit. Praeterea non in eo nunc quaestionis cardo versatur, quid
sit spatiumSachbegriff (im Register), sed quicquid sit, sive
corpusSachbegriff (im Register), sive non, an id possit corpore alio vacuum
esse, an non?
Ad hanc quaestionem nihil facere videtur illa responsio, qua, quid sit
ipsum spatiumSachbegriff (im Register), definitur.
Ut rem illustrem, dabo exemplum. Ponatur vas aliquod, sive illud sit
ligneum, sive argenteum, sive aereum, sive etiam argillaceum: sine dubio illud
ipsum est corpus, interim tamen et aliud corpus continet, puta aërem, vel aquam,
vel vinum, vel aliquid simile. Quaeritur ergo, an ullo modo fieri queat, ut vas
aliquod existat, in quo nullum omnino aliud corpusSachbegriff (im Register) contineatur? Ad hujus quaestionis enodationem si quis respondeat, vas ipsum esse
corpus, quia ex ligno, vel alia materia corporea constat, nonne inepta et absurda
foret responsio? Dein vellem et hoc discere, annon ante mundum conditum, cum nullum adhuc
corpus, nulla materia
primaSachbegiff (im Register) (quam creatam a Deo omnes
communiter statuuntSachbegriff (im Register)) adeoque nec atomus ulla existeret, fuerit magnum
aliquod inaneSachbegriff (im Register), id est, spatium vacuumSachbegriff (im Register), quod deinceps DeusSachbegriff (im Register) per creationem innumeris replevit corporibus?
Si fuit, posse dari spatium vacuumSachbegriff (im Register)
consequetur: si non, quid fuerit, dicat oportet. Dicet, nihil omnino fuisse.
Sed istud nihil, quomodo aliter quam inane spatium concipi queat, velim nobis explicet. Quare hac in parte fateor mihi ab illo viro
humanissimo juxta ac eruditissimo non esse satisfactum. Nam ipsa temporis
angustia haud patiebatur producere longius nostros discursus. Itaque ubi se
dederit occasio, stat sententia iterato ad istum reconditae doctrinae fontem
accedere, et ex illo pleniorem nodi hujus dissolutionem haurire.
Porro ut ad cometasHimmelserscheinung (im Register) revertar,
alteram quaestionem, de eo, quid
praestent, vel denotent cometaeHimmelserscheinung (im Register), aeque ac priorem reor esse perplexam
et multis modis intricatam. Vulgaris est ista et animis hominum ferme ab omni
memoria insita opinio, quod cometae sint
scaeva quaedam et diri ominis sidera, quae nunquam sine insignis alicujus
calamitatis praesagio luceantHimmelserscheinung (im Register). Nec desunt, qui naturali vi, atque, ut
philosophi loquuntur, influxu cometarum
effici et produci tristia quaeque in terris autumentHimmelserscheinung (im Register): perinde atque ex SolisSachbegriff (im Register)Sachbegriff (im Register)LunaequeSachbegriff (im Register) eclipsi Sachbegriff (im Register)nihil laeti auspicatique nasci videmus.
Verum hic causa videtur esse manifesta, quae in cometis non ita est conspicua.
In eclipsi enim SolisSachbegriff (im Register) ac LunaeSachbegriff (im Register), cum fiat subtractio lucisSachbegriff (im Register) atque calorisSachbegriff (im Register) ad rerum infimarum conservationem perquam
necessarii, nihil mirum est, si deficiente, etsi ad tempusSachbegriff (im Register), vitali illo caloreSachbegriff (im Register) ac lumineSachbegriff (im Register) res sideribus subjectae labem aliquam atque mutationemSachbegriff (im Register) in deterius accipiant sentiantque. At
in cometis haec causa locum non habet.
Si quis urgeat, cometas eadem ratione agere in res inferiores, qua
agunt reliquae stellae toto caelo collucentes, quibus singulis aliquas
inesse ad operandum vires non sit dubitandum.Sachbegriff (im Register)Himmelserscheinung (im Register) Respondeo: me
prorsus inficiari nolle, quod dentur aliquae, ut vocant, stellarum influentiae. Sachbegriff (im Register)Facile enim credo, non hunc
solum esse earum usum, ut sint signa et organa temporis, item ut haemisphaerium
unum ab altero distinguant, vel ut extent quotidiana naturae miracula, et sint
visibilia admirandae Dei sapientiaeSachbegriff (im Register)Sachbegriff (im Register) atque potentiaeSachbegriff (im Register) specimina: sed peculiares quoque inditas
ipsis esse viresSachbegriff (im Register), quas exserere in
inferiora queant, mihi persuadeo. Videlicet quemadmodum in herbisSachbegriff (im Register) ac floribus, quae sunt tanquam sidera
terrae, singularem videmus inesse vim vel
ad medendum,Sachbegriff (im Register) vel ad nocendum: ita
vero absimile non est, sidera quoque singula, [605]quibus, ceu flosculis caeli distincta est regio, pollere aliqua
operandi in res sublunares virtuteSachbegriff (im Register).
Sed primum hoc ipsum non certa scientia, sed
probabili tantum conjectura ac divinatione niti existimoSachbegriff (im Register). Deinde
tametsi hoc certum ac indubitatum esset, nego sciri posse, qualis sit
uniuscujusque stellae efficacia vel operatio: prorsusque credo humanum superare
captum, omnes omnium astrorum viresSachbegriff (im Register)
nosse atque assequi. Et ut hoc tandem etiam constaret, nego ex eo quicquam certi
colligi posse: cum persaepe siderum
influentiaeSachbegriff (im Register) multarum rerum interventu, ut ventorum, exhalationum,
aestus, frigoris impediantur. Industria quoque humana multum potest in
averruncanda aut hebetanda astrorum
viSachbegriff (im Register). Hinc illud tritum: "Sapiens
dominabitur astris".Sachbegriff (im Register) Recte enim in eo consentiunt sapientum suffragia,
quod astra inclinent tantum, non necessitent: alioqui libertas tolleretur arbitrii, qua sublata,
omnium peccatorum culpa in Deum astrorum conditorem recideret, quod profecto
horrendum dictu estSachbegriff (im Register). Denique providentiae divinaeSachbegriff (im Register), quae est suprema omnium causarum causa,
subjectas esse astrorum influentias, ita ut eas aliquando inhibeat, aliquando
temperet pro arbitrio, extra dubium est. Unde non vere minus, quam pie vulgo
dicitur:
Astra regunt homines, sed regit astra Deus
.
Ex his jam, quid de cometarum
efficientiaHimmelserscheinung (im Register) tenendum sit, liquere arbitror. Saltem non negabis, dices, cometas, etsi non efficiant,
portendere tamen atque praenuntiare aliqua hominibus mala. Id vero ut negare
non ausim simpliciter, ita nec affirmare.Himmelserscheinung (im Register) Unde enim certa ejus rei
fides aut scientia? Non ex Sacris
LiterisSachbegriff (im Register): imo ex iis contrarium potius non immerito quis collegerit.
Prohibentur enim aperte "divinationes ex astris"Deut. XVIII,Abkürzungsauflösung: Deuteronomii capitulo XVIII, versu 10. Vetamur "metuere a signis caeli" Jerem.XIAbkürzungsauflösung: Jeremiae capitulo XI, versu 2, et iis, "qui speculantur caelum, quique contemplantur stellas, ac observant
menses, ut ex iis ventura praedicant", gravia Dei judicia intentantur Esai. XLVII,Abkürzungsauflösung: Esaiae capitulo XLVII, versibus 12,13. Non etiam in ipsis cometis inscriptae aut impressae sunt
aliquae notae, e quibus cognosci mala haec vel illa eventura possint. Ad experientiamSachbegriff (im Register) tandem hic provocant
plurimi, dictitantes, observatum id omnibus seculis, quod nunquam hi in caelo
accensi sint ignesSachbegriff (im Register), quin permultae cladesHimmelserscheinung (im Register) et infortunia paulo post enataHimmelserscheinung (im Register) sint. At velim eos
meminisse, quid medicorum princepsPerson (im Register)
de experientia per experientiam edoctus pronunciet: "Experientia", inquit,
"fallax, judicium difficile." Ego sane etiam contrariam apud alios observationem lego, quod multi olim conspecti sint cometae, quos
nulla unquam subsecuta est calamitasHimmelserscheinung (im Register): et ex adverso multorum magnorum virorum funera, et rerumpublicarum vel
illustrium familiarum mutationes evenisse, nullo praelucente
cometa.Ut adeo clarum sit eventus tristes
horrendosque casus nullam cum cometis habere connexionemHimmelserscheinung (im Register).
Accedit, quod cometae non uni loco affixi sint, sed per vastum caeli aequor discurrant, et in omnibus ferme mundi plagis ac oris se conspiciendos
praebeant. Ex quo nihil certi in specie de
quoquam conjicere licet:Sachbegriff (im Register) nulla enim dari potest ratio, cur uni homini,
vel familiae, vel provinciae magis exitium portendere debeat aeque ab omnibus
conspectus cometa, quam alteri. Risi proinde affatim, cum tam audaces
mathematicorum nonnullorum ariolationes, et e cometis collectiones nuper hic
circumferri viderem, ut non certa modo
malorum genera mox consecutura indicarentHimmelserscheinung (im Register); sed etiam personas, urbes ac
regiones, in quas ea redundatura sint, designarent: denique quod summae temeritatis apex est, etiam mensem,
et diem, quo eventura sint, nominarent.Sachbegriff (im Register) Adeo scilicet isti homines et
tempore et ingenio suo, et aliorum credulitate abutuntur. Quaeres ad extremum:
An ergo nullum a cometis sumendum sit
argumentum, quo homines ex veterno vitiorum excitentur, et ad pœnitentiam
agendam atque seriam vitae emendationem instituendam instigentur?Himmelserscheinung (im Register)
Per me vero licet eo uti argumento. Non enim eo prorsus inficias esse
aliquas cometarum vires, vel eorum aliquam esse significationem. Sed
quid vel efficiant vel significent determinate, sciri posse nego.Himmelserscheinung (im Register)Himmelserscheinung (im Register)[606]Nec quicquam interest, qua ratione homines ad frugem revocentur,
dummodo revocentur. Itaque etiam per imposturam (quod ajunt) beneficium dare,
haud credo esse impermissum. Quanquam malim solidiora usurpari hac in re
argumenta, et validiora in animis non obesae solum, sed et emunctae naris
hominum, qualia nobis Sacra Scriptura abunde suppeditat. Sed video in eo
praecipue errari, quod quid sit poenitentia, et vera pietas, quaeve sint idonea
ad eam ducentia argumenta, ignoretur. PoenitentiamSachbegriff (im Register) aliqui in solo animi ob commissa peccata dolore
consistere censent: verum hunc ad salutem haud sufficere Judae proditoris
Christi exemplum satis superque docet. Illum enim summo animi dolore correptum,
sacra refert historia; et tamen dolor iste eum salutis haud fecit compotem.
Insuper sunt, qui pietatemSachbegriff (im Register) in frivolis
rebus collocant: haecque potissimum bona
operaSachbegriff (im Register) esse credunt, quibus parari salutem aeternam posse statuant. Quo
profecto nescio an quicquam dici possit confidentius: cum finiti operis nostri
ad infinitum praemium caeleste nulla sit proportio. Unde exclamat Apostolus,
'Non esse dignas afflictionis praesentis temporis ad illam gloriam
olim revelandam.'. Rom. VIII, Abkürzungsauflösung: Ad Romanos, capitulo VIII, versu 18.
Alii contra adeo operum
bonorumSachbegiff (im Register), etiam merito sic dictorum, gratiam extenuant, ut ea sordere
coram Deo, et nullius apud eum valoris esse jactitent. Quo pacto non mirum est
homines segniores reddi in pietatis studio. Praesertim cum et ad justificationem
nihil facere nostra pia
operaSachbegiff (im Register), et humanas vires superare Christi praecepta,Sachbegriff (im Register) existimetur. Scilicet "studium cum spe senescit," ut ille ait, "et quod quis
assequi non potest, sequi desinit". Adde jam aeterna praedestinationisSachbegiff (im Register) et reprobationisSachbegiff (im Register) de unoquoque individuo absque ulla
conditione facta et mutari nescia decreta: adde persolutum Christi obedientia
tam activa quam passiva sufficientissimum pretium pro peccatis nostris omnibus
praeteritis, praesentibus et futuris: adde servam voluntatem humanamSachbegriff (im Register): et justificationemSachbegiff (im Register) sola fideSachbegriff (im Register) de Christi meritoSachbegiff (im Register) absque ullis, etiam Euangelii,
operibus obtinendam: nec non sexcenta alia verae pietatis impedimenta. Quibus
sententiis qui innutriuntur, non magis, puto, pietatemSachbegiff (im Register) colere possunt, quam bene olere, qui in
culina habitant, ut elegantiarum arbitri verbis utar. Per ejusmodi quippe dogmataSachbegriff (im Register) perit omnis, etiam optimorum
argumentorum vis, quibus hominum mentes incitari ac permoveri ad pietatemSachbegriff (im Register) possunt. Quocirca edoceri primum homines
velim, poenitentiam salvificam non in animi modo, sed et in totius vitae
tempestiva correctione atque in melius
mutationeSachbegriff (im Register) sitam esse. PoenitentiaSachbegriff (im Register) enim nihil aliud est, quam resipiscentia: is autem vere
rescipit, seu post factum sapit, qui mutat cursum, ubi videt se male currere.
Deinde pietatemSachbegriff (im Register) consistere in
sanctitate morumSachbegriff (im Register), in depositione habituumSachbegriff (im Register) vitiosorum, in exercenda erga
omnes charitateSachbegriff (im Register), in intima Dei reverentiaSachbegriff (im Register), in affectuum ac cupiditatum carnaliumSachbegriff (im Register) coërctione. De
qua pietatisSachbegriff (im Register) descriptione si quis, an
recta ac legitima sit, addubitet, videat, ut illa cum Apostoli descriptione
apprime congruat, qui totam officii nostri Christiani rationem in eo reponit,
"ut abnegata impietate et mundanis concupiscentiis
sobrie, et juste et pie vivamus in hoc seculo", atque sic "exspectare"
nos jubet "beatam illam spem et illustrem adventum gloriae magni Dei, et
Servatoris nostri Jesu Christi". Unde etiam, tametsi nullum sit operum nostrorum meritum, ea tamen necessaria esse ad salutem
intelligiturSachbegriff (im Register): cum nonnisi hac lege nobis sempiterna beatitudo
promittatur, atque hoc, non alio, fine "apparuisse gratiam Dei salutarem omnibus hominibus", ibidem dicatur Tit. II. Abkürzungsauflösung: Ad Titum, capitulo II, versibus 11, 12, alibi vero "sine sanctimonia neminem Dominum visurum esse"," diserte affirmetur, Hebr. XII,Abkürzungsauflösung: Ad Hebraeos, capitulo XII, versu 14. "Observatio mandatorum Dei
" utramque in religione Christiana facit paginam 1. Cor. VII, Abkürzungsauflösung: Ad Corinthos primae capitulo VII, versu 19. Haec est illa "fides per charitatem efficax, Gal. v. Abkürzungsauflösung: Ad Galatas [capitulo V], versu 6, et nova illa
creatioSachbegiff (im Register), quae sola in Jesu Christo valet, Gal. VI, 15Abkürzungsauflösung: Ad Galatas, capitulo VI, versu 15. Bona opera sunt anima fidei Christianae, utpote sine quibus "haec mortua censetur", perinde "ac sine anima corpus
mortuum est,"Jac. II.Abkürzungsauflösung: Jacobi capitulo II, versu 26. "Sine bonis operibus, neque vocatio neque electio Dei firma esse
potest" 2. Petri 1, 10. Mortis Christi maximam vim et operationem seu efficaciam esse credo. Is
enim [607]hirci illius emissarii instar peccata populi in desertum secum
asportantis, etiam "delicta nostra in corpore suo sursum tulit in lignum crucis: illius
livore ac vibicibus sanati sumus", ut habent verba St. Sancti Petri.
Sed omittendum non est, quod ibidem additum est, id ideo factum, ut imposterum "peccatis mortui justitiae viveremus" Hanc enim conditionem semper adjicere amat Scriptura, maximae divinae gratiaeSachbegriff (im Register) nostra officia adjungens. Ac proinde Christus mortuus est sane pro nobis omnibus, sed in eum finem, "ut non nobismet ipsis viveremus, verum illi qui pro nobis mortuus est ac resuscitatus",2. Cor. v.Abkürzungsauflösung: Ad Corinthos secundae, [capitulo V,] versu 15, "ut nos redimeret ab omni iniquitate, et pararet sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum"Tit. II. Abkürzungsauflösung: Ad Titum, capitulo II, versu 14. Estque haec conditio expresse annexa, ubi sanguinis Christi efficacia ex professo describitur: "Si in luce ambulamus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi filii ejus emundat nos ab omni peccato",1 Joh. I.Abkürzungsauflösung: Epistolae Ioannis capitulo I, versu 7. Quam conditionem saepius miratus sum omitti vulgo a Christianis, et sola haec passim verba crepari: "Sanguis Jesu Christi filii Dei emundat nos ab omni peccato" Quo pacto quam seipsos et alios deludant ac decipiant homines, vix dici potest. Neque vero mihi placuit unquam eorum subtilitas, qui indecorum esse reputant, ut Deus decreta sua ab aliqua conditione et voluntate hominum incerta suspendat. Quasi scilicet illi melius scire possent quid Deo dignum ac decorum sit, quam Deus ipse, qui in scripto suo verbo apertissime ab hac conditione: "Si in luce ambulaverimus", decretum nostrae salutis suspendit. Haec conditio et in aliis infinitis locis expressa est: "Si secundum carnem vixeritis, moriemini, si autem Spiritu opera carnis mortificaveritis, vivetis"Rom. VIII,Abkürzungsauflösung: Ad Romanos capitulo VIII, versu 13. "Si una mortui sumus" (scilicet cum Christo) "etiam una vivemus: si patimur una regnabimus"2. Tim. II.Abkürzungsauflösung: Ad Timotheum secundae, capitulo II, versibus 11, 12. "Si manseritis in me", verba sunt Christi, "et verba mea manserint in vobis, quicquid volueritis petetis, et fiet vobis",Joh. XV, Abkürzungsauflösung: Secundum Ioannem capitulo XV, versu 7. "Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego praecepta Patris mei servavi, et maneo in ejus dilectione",v. Abkürzungsauflösung: [Secundum Ioannem capitulo XV], versu 10. "Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in lapsos quidem severitatem, in te autem bonitatem", NB.nota bene si permanseris in bonitate: alioquin et tu excideris. "Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur", Rom. XI,22, 23 Ad Romanos, capitulo XI, versibus 22-23. . "Mulier servabitur per liberorum generationem", NB.Abkürzungsauflösung: nota bene iterum, si permanserit (intellige mulier) "in fide, et charitate et sanctificatione cum modestia", 1. Tim. II.Abkürzungsauflösung: Primae ad Timotheum capitulo II, versu. 15.
Et quis tandem omnia loca enumeret? Attente Sacras
Literas legentibus passim talia loca sunt obvia. Sed et ipsa foederis naturaSachbegiff (im Register),
quod Deum per Christum nobiscum pepigisse testatissimum est, hanc conditionem
requirit. Quis enim unquam fando audivit de aliquo foedere, in quo alteri parti nulla
imponeretur conditio? Hic igitur, quod alias ipsi inique urgent, Scriptura loquente rationem
obmutescere decet. Est enim perversa ratio, quae clarissimae Scripturae
contradicere ac sese opponere audet. Alioqui ratio, si recte adhibeatur, nunquam
Scripturae contraria est, nec lumen naturaleSachbegiff (im Register) a
supernaturali extinguiturSachbegriff (im Register), sed augetur potius ac perficitur: tantusque
est inter utrumque consensus, ut sine naturali lumineSachbegiff (im Register),
supernaturale nulli prorsus sit usui.Sachbegriff (im Register) Ut enim oculis naturalibus opus
est ad legendum S.Abkürzungsauflösung: Sanctas Literas, ita et naturali facultate intelligendi ad verum sensum
percipiendum. Quod ni concesseris, etiam bruta rationis expertia ad
intelligendas S.Abkürzungsauflösung: Sanctas Literas apta esse concedas necesse est: quod absurdissimum esse quis
non videt? Verum enim vero illa, de qua egimus, conditio foederiSachbegiff (im Register) inserta, necessitatem bonorum operum
Sachbegriff (im Register)fortissime evincit: estque extra omnem controversiam efficacissimum
argumentum ad pietatis studium animis hominum ingenerandum: certe multo
efficacius, quam quod a cometis et incertis caeli prodigiisSachbegriff (im Register)Sachbegriff (im Register) desumitur.
At video me jam dudum e mathematico campo in theologicumSachbegriff (im Register) esse delatum: et ea tetigisse orbis Christiani ulcera,
quae absque exquisito doloris sensu tractari se non patiuntur. Itaque retro vela
verto, et me in portum recipio. Faxit DeusSachbegriff (im Register) benignissimus, ut gens Christiana haec aliquando serio expendat,
et ex diuturno somno expergefacta pervideat eorum dogmatum infirmitatem, quae
pro religionis suae prora ac puppi [608]habet, quibusque tanquam dulcissimis pulvinis secure ac placide
indormit.
Tuum vero vir amicissime fuerit dicta hactenus boni consulere, et
favore perpetuo prosequi
tibi addictissimum Joachimum StegmannumPerson (im Register).