HamburgoOrt (im Register)BerolinumOrt (im Register) die 28. Februarii 1665Im Text erwähntes Datum: 28.02.1665 (nach Gregorianischem Kalender); im Text verwendeter Kalender: Julianisch
S. P.Abkürzungsauflösung: Salutem plurimam nobilissime clarissime et doctissime vir.
Licet te prorsus tibi ignotus compellem, non mihi tamen, credo, vitio hanc, qua in te utor, libertatemSachbegriff (im Register) vertes, pro eximia tua humanitate, quam viris doctis inesse merito credendum est. Accedit quod et ego non tantum inter bonarum literarum cultores Dei beneficio sim, sed et semper a viris doctis, qua coram, qua per literas discere (cum et primus Graeciae sapientum SolonPerson (im Register) olim dixerit
Γηράσκω δ' αἰεὶ πόλλα διδασκόμενος.
Id est, 'Senescens semper multa addiscens'.
paratus quod ex usu siet. Luculenta vero hujus rei mihi se nunc praebet occasio, dum nobilissimo domino Ottoni GuerichioPerson (im Register), serenissimi electoris vestri consiliario doctissimo, et residenti hac in urbe splendidissimaOrt (im Register), artioris amicitiaeSachbegriff (im Register) vinculo junctus, saepe cum eo perque eum cum amplissimo domino parentePerson (im Register) ejus (quo non tantum MagdeburgumOrt (im Register) consule dignissimo et optime merito, sed et GermaniaOrt (im Register)multorum admirandorum inventoreSachbegriff (im Register) ingeniosissimo jure gaudet et gloriatur) de nuper conspecto cometaHimmelserscheinung (im Register) usque adhuc contuli.
De eo cum variorum virorum doctorum et scientia rei astronomicaeSachbegriff (im Register)excellentissimorumSachbegriff (im Register)observationesSachbegriff (im Register) et judicia conquisiverim, et plura cupiam ac exspectem, ad te etiam, vir clarissime, me confero. Libens profecto tuam, aliorumque mathematicis studiis deditorumSachbegriff (im Register) in aula vestra degentium observationem videbo, vestrumque de illo phaenomeno singulariHimmelserscheinung (im Register) judicium, quod nisi subactum et magni faciendum esse non potest, audiam. ObservationemHimmelserscheinung (im Register)cometaeHimmelserscheinung (im Register) a me factam frustra exspectes, qui vix a limine mathematicas disciplinas salutavi, et phaenomenon nudis tantum oculis adspexi. Non desunt quidem et hic viri longe doctissimi, et mathematicarum rerum scientia praestantissimi, cum quibus fateor fere omnibus, amicitiaeSachbegriff (im Register) jura colo et saepe conversor. Cum tamen illi idonea instrumenta ad observationesSachbegriff (im Register) cum cura faciendas necessaria nondum habeant parata, artificis inertia perfectionem eorum a multo tempore differente, non puto operae me pretium facturum, si tibi observationes quasdam ab illis factas mittam, quae potius a te nobis exspectandae sunt, a necessariis ad id adminiculis instructo. Mihi praesertim, qui ex similibus clarissimorum mathematicorumSachbegriff (im Register) et virorum praestantissimorumSachbegriff (im Register)observationibusHimmelserscheinung (im Register) et narrationibus judiciisque, quae ex diversis Germaniae locisOrt (im Register) tum ItaliaOrt (im Register), GalliaOrt (im Register), AngliaOrt (im Register), Hybernia, HollandiaOrt (im Register), DaniaOrt (im Register), SueciaOrt (im Register), PrussiaOrt (im Register) aliisque regionibus accepi, opus philosophico-politicum, volente Deo, edere constitui, ita ut et moralia multa bono publico utilia ibidem inseramSachbegriff (im Register). Quo tamen ad prae-[576] standam mutui officii vicem (quam homines hominibus, Christiani Christianis, literati literatis debemus) te excitem, pauca hic de nostro phaenomenoHimmelserscheinung (im Register) apponam.
Sed tu haec ab homine perexigua rei mathematicae notitia praedito profecta, boni aequique consules, et discere quotidie aliquid hic quoque libenter volentem, haud invitus docebis. De origine cometarum sententiam GuerichianamHimmelserscheinung (im Register) melius me, credo, nosti. Cui annon faveat vetus illa EpigenisPerson (im Register) apud Senecam, l. 7. N. QQ. c.libri 7. Naturalium quaestionum capitulo 6, et LibaviumPerson (im Register), tract. probl. de comet. Abkürzungsauflösung: Tractatus problematici de cometarum natura p.Abkürzungsauflösung: paginis 44 et 45, nec non ApianiPerson (im Register) apud Keckerm.Keckermannum, Syst. Phys. l. 6. c. Systematis physici, libro 6, capitulo 5, tum Cardani apud Scal. Scaligerum exerc.Exercitatione 79, denique ipsius Scaligeri ibidem explicata et asserta, lubens ex te intelligam. Clarissimus Abrahamus de GrauPerson (im Register), matheseos in Academia FrisiaOrt (im Register)Profess.Abkürzungsauflösung: professor [,]Editorische Ergänzung (mit hoher Sicherheit)Sachbegriff (im Register)censetcometasHimmelserscheinung (im Register)esse sydera maculis intexta, vago et irregulari motu protrudi solita: eaque non consumi, sed altius in ampliorem caeli circumferentiam tendereHimmelserscheinung (im Register). Christianus autem BusmannusPerson (im Register), Phil. et Med. Doct.Abkürzungsauflösung: philosophiae et medicinae doctor ac physicusSachbegriff (im Register)HannoveraeOrt (im Register) ordinarius, vir, ut video ex hesternis literis ad me datis , egregia rerum mathematicarum scientia praeditus, contra AristotelemPerson (im Register), nullum cometam in elementari regione, sed in aetherea perpetuo constitisse asserit. Idem statuit cometas esse corpora lucida, extra naturae ordinem vi divinaHimmelserscheinung (im Register)in aethereSachbegriff (im Register) et maxime sublimi parte caeli Sachbegriff (im Register)demissa, et peculiari motuHimmelserscheinung (im Register) et figura conspicua, ut sint nuncii ingruentium calamitatumHimmelserscheinung (im Register), a securis mortalibus non animadversarum vel neglectarum; si forte ipsis ad DeumSachbegriff (im Register) conversis mala isthaec vel tota averti, vel paululum mitigari possint.
Denique clarissimus Ismaël Bullialdus, licet vir vasta et solida eruditione excellentissimus, hoc solum statuit, materiam illam aethereamSachbegriff (im Register) et galaxiae non valde absimilem, nec plura de hac re divinando pronuncianda esse.
De motu cometarum, sitne circularis an epicyclicus, an vero rectilineusHimmelserscheinung (im Register), diversae sunt doctorum virorum, ut scis, sententiae. Ego lubens hic quoque tuam intelligam. Pariter suerintne duo distincti cometae nuper conspecti: alter ad rostrum CorviHimmelserscheinung (im Register) mane, alter in LeporeHimmelserscheinung (im Register) vesperiSachbegriff (im Register): et ille quidem in AustrumSachbegriff (im Register), hic in SeptentrionemSachbegriff (im Register): suo diverso, praeter illum communem cuncta ad occasum rapientem, motu vergens, an vero potius fuerit unus idemque cometaSachbegriff (im Register)? Illam sententiam tueri quosdam mathematicosSachbegriff (im Register) in GermaniaOrt (im Register), Hybernia et SueciaOrt (im Register) accepi, ut et nonnullos narratione de duobus cometis una nocte visis eundem confirmare velle. Hanc ratio et demonstratio asserere mihi videtur, et postulare, ut unus cometa credatur, rostro CorviHimmelserscheinung (im Register) cum triangulo MenckarHimmelserscheinung (im Register) commode juncto, quae sententia clarissimum HeveliumPerson (im Register) et alios plures invenit patronos.
De effectis cometarum tuam cognoscere sententiam, mihi erit longe gratum. Vidi nuper quosdam ex dodecatemorio Himmelserscheinung (im Register)LibraeHimmelserscheinung (im Register) (cui vetus curiositas religionem subjecit) bellum religionis evolvere. Alios ex dodecatemorioHimmelserscheinung (im Register)TauriHimmelserscheinung (im Register) et Arietis cornupetarum, tum ex signis Hydrae aquaticaeHimmelserscheinung (im Register), Navis JasonisHimmelserscheinung (im Register), OrionisHimmelserscheinung (im Register) pugnacis, gravem Tauro parantis ictum, Eridani fluviiHimmelserscheinung (im Register) et CetiHimmelserscheinung (im Register)bellum, idque navale elicere, et ex caeloSachbegriff (im Register) in terramSachbegriff (im Register) derivare velle. Nonnullos etiam argutias ad CorvumHimmelserscheinung (im Register) et GallumHimmelserscheinung (im Register) captare. Sed haec magis ingeniosa quam solida videntur, quin et conjuncta cum curiosa abstrusorum Dei judiciorum ejusque imperviae sapientiaeSachbegriff (im Register) (quae certa tempora et opportunitates ipso Dei Filio id asserente, in propria posuerit potestate) inquisitione, divinis oraculis vetita.
Quod si ludendum foret ingenio, quid non hic argute dici eodem jure posset? et cum primis quidem de forti LeoneHimmelserscheinung (im Register), quem praeteritum esse silentio, miror. Sed et de molli Virgine; de tardo et transversum cedente CancroHimmelserscheinung (im Register); de tenellis gemellis:capaci urnae Cratere; rabido et impudente Cane,timidoque Lepusculo. Haec autem quid ad bellaSachbegriff (im Register)? Non ibi effeminati, non tardi et praepostere omnia agentes, non teneri, non crateribus et canina impudentia certantes, non meticulosi, ad fugam quam ad praelium promtiores, quos CornificiusPerson (im Register) olim galeatos lepores pronunciavit, locum habent. Vel si habent (sicut nihil in orbe rectum est) ad summam rei bellicae nihil conferunt, et saepe [577]victoriam perdunt, ac velut a manibus amittunt, dum hostis vires animumque resumit, praelium restaurat,
Victoresque suos natio victa premit.
Quod si in his castris Leporinas feminas, in illis Leoninos viros ponant, quibus hic ex siderum adspectu argutari volupe est, et illis quidem internecionem, his victoriam in bello praesignificato ex signis caelestibus praesagiunt, contraria maxime effecta iisdem caussis in paria subjecta agentibus tribuent. In hoc certe quod inter BritannosOrt (im Register) et BatavosOrt (im Register) paulo ante geri coeptum est, (et nunc facile indicari vel sine ullo astrorum adspectu potest) belloSachbegriff (im Register) non conspicitur illa signorum caelestium efficacia certaque potestas. Non enim eos ulla ratione TauriHimmelserscheinung (im Register), GeminorumHimmelserscheinung (im Register), VirginisHimmelserscheinung (im Register) et LibraeHimmelserscheinung (im Register) signa, quae percurrit cometesHimmelserscheinung (im Register), attingunt. Sed nec illud Leonis, quamvis eum utraque natio, non in armis tantum, sed et rebus terra marique fortissime gestis ostentet. Quid autem tarditas et retrogressio Cancrinaad Batavorum inimitabilem indefessamque agendo industriam: licet illi signo ZodiaciHimmelserscheinung (im Register) subjecti sint? Quid et ad reliquas nationes haec vel illa signaSachbegriff (im Register), quae in caeloSachbegriff (im Register)mens humanaSachbegriff (im Register), expeditam docendi discendique quaerens methodum, posuit, habent? Denique omnium consensu astris inclinatio, non ulla inevitabilis necessitasSachbegriff (im Register), et ab ipsis quidem mathematicis in homines regimen, sed idem in illa ipsa DeoSachbegriff (im Register) omnium creatori et moderatoriSachbegriff (im Register) tribuitur. At de his hactenus.
Veniam dabis, vir praestantissimePerson (im Register), quod tam diu obstrepere ausus sim tibi, tua enim tempora dubio procul gravioribus dicata sunt studiis et laboribus, cum ad latus praesertim magni illius et inter primos non tantum in imperio, sed et in orbe tum Christiano tum literario ponendi, pace belloqueSachbegriff (im Register)clarissimi herois serenissimi electoris vestriPerson (im Register) constitutus sis. Nosti quanta vis sit libertatis humanaeSachbegriff (im Register)Sachbegriff (im Register), praecipue philosophicaeSachbegriff (im Register), et super hanc Christianae; quam desuper ut eximium donum, humanae potentiae coactioni non obnoxium, accepimus.
Vale et me tuis accense, sum enim sincere
clarissimi nominis tui observantissimus
Stanislaus LubienietzkiPerson (im Register).
Ad DnAbkürzungsauflösung: DominumJoannem RavenPerson (im Register),
serenissimo electori BrandenburgicoPerson (im Register) a consiliis et bibliothecis.