Briefe im Gesamtkorpus

Zurück zur Übersicht

213 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 189.

Stanisław Lubieniecki (Hamburg) an Otto von Guericke d. Ä. (Magdeburg), 29. April 1666

Metadaten

Kopfregest

LubienieckiPerson (im Register) entschuldigt sich, nicht umgehend auf den so dringend erbetenen Brief GuerickesPerson (im Register) geantwortet zu haben, und bedankt sich für die erteilten Auskünfte. Sachlich bringt das Schreiben keine neuen Aspekte in die Diskussion, sondern rekapituliert lediglich die jeweils geäußerten Auffassungen; erwähnt werden Guerickes Ansicht, Kometen entstünden aus atmosphärischen Prozessen, "Teilen abgerissener Luft" ("avulsa aëris particula")Himmelserscheinung (im Register), die Unterscheidung zwischen weitgehend unbewegten HaarHimmelserscheinung (im Register)- und stärker bewegten SchweifkometenHimmelserscheinung (im Register). Lubieniecki erinnert nochmals an die von ihm in die Diskussion gebrachte These von der Mitwirkung von übernatürlichen Kräften ("Dämonen")Sachbegriff (im Register) bei der Entstehung von Kometen, ohne sich ihr freilich anzuschließen. Schließlich erwähnt er Guerickes Lehre vom leeren RaumSachbegriff (im Register), die er offenbar für allgemein überzeugend hält. Nach einem Ausblick auf die zeitraubenden Arbeiten am "Theatrum cometicum"Werk (in der Bibliografie), insbesondere der "Historia cometarum"Werk (in der Bibliografie), verabschiedet sich LubienieckiPerson (im Register) dankbar von seinem KorrespondenzpartnerPerson (im Register).

Variante 1

Theatrum cometicum

Texttyp

Abdruck

Quelle

Theatrum cometicum I, S. 465f.Werk (in der Bibliografie)

Inhalt

[465]

Citius, fateor, ad literas tuas tam doctas, quam amicas die2. Aprilis JulianiIm Text erwähntes Datum: 02.04.1666 (nach Gregorianischem Kalender); im Text verwendeter Kalender: Julianisch datas,Brief mihi pergratas rescribere debui. Sed variae occupationes ab amicis multa curae meae commendantibus, tum urbem transeuntibus meque visitantibus, mihi oblatae, praeter alios labores me impediverunt. Nunc itaque statim ab absolutis Paschalibus feriis defungor meo erga te officio.
Gratias tibi imprimis de tuo tam benevoloSachbegriff (im Register) et humano responso ago. Tanto magis quod tuam de cometis sententiamHimmelserscheinung (im Register) illustraris. Hos te et antea quoque ex avulsa aëris particulaHimmelserscheinung (im Register), procellae vi sursum delata, ibidemque illuminata generari statuisse credidi. Te pariter duplices cometas, caudatos Himmelserscheinung (im Register)scilicet qui in suprema aëris regione vagentur, et crinitosHimmelserscheinung (im Register) seu RosasHimmelserscheinung (im Register) in spatio puroSachbegriff (im Register) consistentes, qui probabiliter quiescant, docuisse recte memineram. Neque id etiam miratus fui, cum sciam et a rerum naturalium scrutatoribus doceri cometasHimmelserscheinung (im Register) esse tum mobiles, tum immobiles. Nisi quod tamen hi ob minus evidentem motum ita vocentur.

Quae aliquando tibi de daemonumSachbegriff (im Register) potestate in aere turbando et ciendis procellis attuli, ea nec sacra nec profana auctoritate carent, ut tunc dixi. Haec tamen quod ad cometas attinet, non asseveravi, sed ut probabilia tuo aliorumque virorum doctorum et experientiae exemplis praestantium judicio submisi. Inventus nuper est, qui cometam malum genium esse publico scripto docere voluerit. Fateor eum testimoniis S.Abkürzungsauflösung: Sacrae Scripturae et rationibus ex ea petitis agere. Mihi tamen, ut ingenue dicam quod sentio, id quod vult, non persuadet, qua de re alias egi. Haec autem istis literis inserere, necessarium non judico. Quare enim tibi his molestus esse pergerem? Quanquam et mihi quoque nunc temporis editioni operis mei quam diligentissime impendendi ratio habenda est.
Quae de spatioSachbegriff (im Register), vacuoSachbegriff (im Register) et mutatione aeris per homullum tuumSachbegriff (im Register) vitro inclusum significata disputas, experientiae testimoniisSachbegriff (im Register) comprobata fidem invenient. Ego vero tuum studium et erga me benevolentiamSachbegriff (im Register), ac in confirmanda tua sententia diligentiam et candorem, non tantum boni et aequi consulo, sed et me tibi eo nomine plurimum debere fateor, meaque officia studia mutua tibi defero. Licet autem praegrandis operis mei editio omne tempus meum sibi deposcat et a me exigat, quod a reliquis laboribus superest, tamen fieri potest ut paulum plus otii nactus mentem meam de his exponam. Sin minus: [466](revera enim colligendis et corrigendis quae de argumento cometicoHimmelserscheinung (im Register) scripsi ad amicos, tum et perficiendis quae in Historia cometarumWerk (in der Bibliografie) restant, vix sufficio) haec epistola communicationum nostram claudet, tibique de tua industria et benevolentia debitas gratias aget.

Vale, amplissime domine, quam optime et quam diutissime, mihi autem constantem serva benevolentiae vicem.

Variante 2

ENM

Texttyp

Abdruck

Quelle

Guericke, ENM, S. 196–197Werk (in der Bibliografie)

Inhalt

[196]

Citius, fateor, ad literas tuas tam doctas, quam amicas die 2. Aprilis JulianiIm Text erwähntes Datum: 02.04.1666 (nach Gregorianischem Kalender); im Text verwendeter Kalender: JulianischIm Text erwähntes Datum: 02.04.1666 (nach Gregorianischem Kalender); im Text verwendeter Kalender: Julianisch datas, mihi pergratas rescribere debui. Sed variae occupationes ab amicis multa curae meae commendantibus, tum urbem transeuntibus meque visitantibus, mihi oblatae, praeter alios labores me impediverunt. Nunc itaque statim ab absolutis Paschalibus feriis defungor meo erga te officio.
Gratias tibi imprimis de tuo tam benevolo et humano responso ago. Tanto magis quod tuam de cometis sententiam illustraris. Hos te et antea quoque ex avulsa aëris particula, procellae vi sursum delata, ibidemque illuminata generari statuisse credidi. Te pariter duplices cometas, caudatos scilicet qui in suprema aëris regione vagentur, et crinitos seu Rosas in spatio puro consistentes, qui probabiliter quiescant, docuisse recte memineram. Neque id etiam miratus fui, cum sciam et a rerum naturalium scrutatoribus doceri cometas esse tum mobiles, tum immobiles; nisi quod tamen hi ob minus evidentem motum ita vocentur.
Quae aliquando tibi de daemonum potestate in aëre turbando et ciendis procellis attuli, ea nec sacra nec profana auctoritate carent, ut tunc dixi. Haec tamen quod ad cometas attinet, non asseveravi, sed ut probabilia tuo aliorumque virorum doctorum et experientiae exemplis praestantium judicio submisi. Inventus nuper est, qui cometam malum genium esse publico scripto doce-[197]re voluerit. Fateor eum testimoniis S.Abkürzungsauflösung: Sacrae Scripturae et rationibus ex ea petitis agere. Mihi tamen, ut ingenue dicam quod sentio, id quod vult, non persuadet, qua de re alias egi. Haec autem istis literis inserere, necessarium non judico. Quare enim tibi his molestus esse pergerem? Quanquam et mihi quoque nunc temporis editioni operis mei quam diligentissime impendendi ratio habenda est.
Quae de spatio, vacuo et mutatione aëris per homullum tuum vitro inclusum significata disputas, experientiae testimoniis comprobata fidem invenient. Ego vero tuum studium et erga me benevolentiam, ac in confirmanda tua sententia diligentiam et candorem, non tantum boni et aequi consulo, sed et me tibi eo nomine plurimum debere fateor, meaque officia studia mutua tibi defero. Licet autem praegrandis operis mei editio omne tempus meum sibi deposcat et a me exigat, quod a reliquis laboribus superest, tamen fieri potest ut paulum plus otii nactus mentem meam de his exponam. Sin minus: (revera enim colligendis et corrigendis quae de argumento cometico scripsi ad amicos, tum et perficiendis quae in Historia cometarum restant, vix sufficio) haec epistola communicationum nostram claudet, tibique de tua industria et benevolentia debitas gratias aget. Vale, amplissime domine, quam optime et quam diutissime, mihi autem constantem serva benevolentiae vicem.

Lubienietzki.

Editorische Anmerkungen
    Zitierhinweis

    Michael Weichenhan: „Stanisław Lubieniecki (Hamburg) an Otto von Guericke d. Ä. (Magdeburg), 29. April 1666“, in: Zwischen Theologie, frühmoderner Naturwissenschaft und politischer Korrespondenz: Die sozinianischen Briefwechsel, hg. von Kęstutis Daugirdas und Andreas Kuczera unter DH-Mitarbeit von Julian Jarosch und Patrick Toschka.

    Link zur aktuellsten Version dieses Briefes:
    https://sozinianer.de/id/MAIN_cjl_jbr_y2b

    Kanonische IRI dieser Version (Permalink):
    https://sozinianer.de/id/MAIN_cjl_jbr_y2b_v1

    Nutzungshinweis

    Edition und Forschungsdaten stehen unter einer Creative Commons Attribution 4.0 International (CC-BY 4.0) Lizenz. Freie Verwendung unter Angabe von Zitierhinweis, Permalink und Kenntlichmachung von Änderungen.