HamburgoOrt (im Register)MagdeburgumOrt (im Register) die 17. Martii Juliani 1666Im Text erwähntes Datum: 17.03.1666 (nach Gregorianischem Kalender); im Text verwendeter Kalender: Julianisch.
Quanquam nondum ad postremas illas literasSachbegriff (im Register), quas
ad te die 5. Augusti JulianiIm Text erwähntes Datum: 05.08.1665 (nach Gregorianischem Kalender); im Text verwendeter Kalender: JulianischIm Text erwähntes Datum: 05.08.1665 (nach Gregorianischem Kalender); im Text verwendeter Kalender: Julianischanno praeterito dederam, responderis, tamen nunc quoque brevibus hisce
compellare te volui. Nullam tibi molestiam creare volo, nec unquam volui, cum et
graviores tuas occupationes, et cum morbisSachbegriff (im Register) ipsaque senectute, quam ipsam morbum esse vulgo dicimus et
experimur, conflictantem valetudinem norim. Si quid tamen tale quid a me factum
est, id tu pro humanitate tua, discendi desiderio quo semper teneor, adscribes.
Nihil aliud in praesentia a te postulo et peto, quam ut aliquid responsi, si per
graviora negotia, cumprimis per affectam
valetudinemSachbegriff (im Register) et gravem aetatem licet, des ad illas meas literas quibus
quaestiunculas quasdam magna, aequa tamen ut puto libertate, tibi proposui. Non
enim multum temporis superest, cum satis diu responsionem tuam exspectarim, ita
ut inter me et te communicata illis inter nobilissimum
filium tuumPerson (im Register) et me communicatis adjungere non potuerim. Sed jam
diutius exspectare non possum. Nam illa tua meaque simul intra mensem certo
subjicientur prelo, si DeusSachbegriff (im Register) voluerit.
Posset quidem responsum tuum ad calcem operis addi; sed mallem illud huic
epistolae subjici. Verum tamen dum haec scribo, nihil tibi praescribo.
In postrema epistola feceram mentionem privati colloquii, quod uni
amicorum meorum cum viro quodam doctissimo intercesserat de spatio
vacuo. Ex eo tempore nil amplius de hoc argumento ab illo amico accepi. Socius tamen ejus hujus rei meminerat. Et his quidem verbis: "Vir ille doctissimus voluit nobis persuadere,
ipsum quoque spatium esse corpus, cum trinam dimensionem habeat. Sed nondum id nobis persuasit. Nam quamvis mathematici ita vulgo
corpus definiant: tamen fortassis omnis dimensio et quantitas est
corporea, solida nempe et materialis." Haec tunc ille.
Plura de his ab utroque illorum exspecto, quae si
accepero, ea tui et publici juris faciam. En tibi amplissime domine, epistolamSachbegriff (im Register) clarissimi viri Joannis MülleriPerson (im Register)Mathes.Abkürzungsauflösung: matheseos in gymnasio urbis hujus Ort (im Register)Profess.Abkürzungsauflösung: professoris , quam ad me tunc cum argumentum cometicum mutuo tractaremus
scripserat. Facit enim in ea mentionem tuae de motu cometae ex motu terrae
proveniente sententiae, idque ita, ut ei non pauca opponat. Dubito enim an ejus
copiam tibi vel nobilissimo filio tuoPerson (im Register)
antea fecerim. Tu velim aliquid ad ista quoque reponas.
En tibi etiam,Sachbegriff (im Register) quae nuper ad me R. D. P.Abkürzungsauflösung: reverendissimus dominus pater
Schottus de te scripsit et quae ego rescripsi,Brief tum
quid illustrissimiEditorische Korrektur (mit hoher Sicherheit): illustrissimusD.Abkürzungsauflösung: dominus Campi Mareschallus
Wirtzius
de vacuo
sentiantsentiat, et a me SchottoPerson (im Register) in rem tuam scribi
voluerit. Haec tibi fore grata non dubito. Et certe tam illustris, et acumine
ingenii, ac prudentia praestantis viri judicium de te honorificum, magni
faciendum esse nemo non videt.
Quapropter et ego tibi eo nomine gratulor,
ut et collatum a serenissimo et sapientissimo imperatore LeopoldoPerson (im Register)tibiPerson (im Register)filioque tuoPerson (im Register)nobilitatis honorem, virtutum et meritorum utriusque vestrum praemium. Gratulor tibi
cumprimis confirmatam a morbo valetudinem, qua commoda omnique simul
prosperitate, ut quam diutissime fruaris, ex animo opto.