Briefe im Gesamtkorpus

Zurück zur Übersicht

213 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 135.

Stanisław Lubieniecki (Hamburg) an Otto von Guericke d. Ä. (Magdeburg), 15. August 1665

Metadaten

Kopfregest

LubienieckiPerson (im Register) bedankt sich für den zuletzt empfangenen Brief vom 1. August, in dem GuerickePerson (im Register) einige Grundsätze seiner kosmologischen Theorie dargelegt und seine vor allem auf meteorologische Sachverhalte konzentrierte Auffassung von den Kometen unterbreitet hatte. Nachdem er den Empfänger seiner außerordentlichen Wertschätzung versichert und darauf hingewiesen hat, dessen Ansichten anderen Gelehrten zur Kenntnis gebracht zu haben, bringt er die Sprache auf die Veröffentlichung einiger Schreiben GuerickesPerson (im Register) im geplanten "Theatrum cometicum" und bittet deshalb um Rücksendung dafür geeigneter Materialien, insbesondere einen Brief, der über Guericke d. J.Person (im Register) gegangen ist, und ein an den Leipziger Schlosshauptmann BasiliusPerson (im Register) gerichtetes Schreiben.

Hinsichtlich der Kometendeutung GuerickesPerson (im Register) deutet LubienieckiPerson (im Register) gewisse Zweifel an ihrer Überzeugungskraft an, weshalb er ihn abermals bittet, verbliebene Schwierigkeiten auszuräumen. Dabei zielen seine eigenen Ausführungen in erster Linie darauf ab, Guerickes Auffassungen auf dem Feld antiker und zeitgenössischer Entwürfe zu positionieren, die er im Anschluss an LibaviusPerson (im Register) und RiccioliPerson (im Register) referiert. Dies betrifft (1.) den Zusammenhang einer als sublunar angenommenen Ausdünstung, also der Kometenmaterie, mit Witterungserscheinungen (Sturm) und dem Einfluss der Sonne, der von EpigenesPerson (im Register) und AristotelesPerson (im Register) unterschiedlich eingeschätzt worden war; außerdem erinnert er an die unterschiedlichen Meinungen, inwieweit diese Materie lediglich erleuchtet oder entzündet werde. GuerickesPerson (im Register) Sicht nähert sich laut LubienieckiPerson (im Register) einer solchen, wonach die Kometenmaterie lediglich beleuchtet werde: ein Deutungstyp, dem er unter den neueren Autoren TelesioPerson (im Register), ScaligerPerson (im Register) und ApianPerson (im Register) zurechnet. Des Weiteren – (2.) –bittet er GuerickePerson (im Register), die bei SenecaPerson (im Register) (NQWerk (in der Bibliografie) VII, 7–10) gegen die unmittelbare Verknüpfung von Sturm und Kometen vorgebrachten Einwände auszuräumen. Unter Bezugnahme auf den ersten Brief vom 14. März 1665 kommt er alsdann – (3.) – nochmals auf den Anteil nicht rein natürlicher Ursachen, DämonenSachbegriff (im Register) und EngelnSachbegriff (im Register), zu sprechen; ihre Integration in die Erklärung der Kometen hält er für angemessen, wofür er sich auf Autoren wie RothmannPerson (im Register), TannerPerson (im Register) u.a. beruft. Schließlich – (4.) – versucht Lubieniecki offensichtlich, GuerickePerson (im Register) den Erkenntnissen der Astronomen über den (zumeist) supralunaren Ort der Kometen insoweit anzunähern, als er auf die Meinung GuiduccisPerson (im Register), GalileisPerson (im Register) und anderer verweist, die irdische Kometenmaterie steige bis über die Mondsphäre auf.

Ein zweiter Teil befasst sich mit GuerickesPerson (im Register) Konzeption des leeren RaumesSachbegriff (im Register). Kurz erwähnt LubienieckiPerson (im Register) den geäußerten Einwand, der Raum müsse als dreidimensionaler Gegenstand selbst ein Körper sein, ohne dabei allerdings länger zu verweilen. Abschließend erkundigt er sich nach der Funktionsweise des sog. "WettermännchensSachbegriff (im Register)" und beendet den Brief mit guten Wünschen.

Variante 1

Texttyp

Abdruck

Quelle

Theatrum cometicum I, S. 459–462Werk (in der Bibliografie)

Inhalt

[459]

Paulo postquam literas die 3. Junii JulianiIm Text erwähntes Datum: 03.06.1665 (nach Gregorianischem Kalender); im Text verwendeter Kalender: JulianischIm Text erwähntes Datum: 03.06.1665 (nach Gregorianischem Kalender); im Text verwendeter Kalender: Julianischad te dederam: redditae mihi fuerunt tuae die 29. MajiIm Text erwähntes Datum: 29.05.1665 (nach Gregorianischem Kalender); im Text verwendeter Kalender: Julianisch scriptae. Ad has respondere prius nolui quam ad meas illas acciperem abs te responsum, quod ante octiduum mihi obtigisse, multum mihi gratulor. Video enim in utraque epistola insignem humanitatem, viris in magistratu positis, docente SenecaPerson (im Register) et recta ratione, vel maxime convenientem. Video et haud vulgarem in me benevolentiamSachbegriff (im Register), quo nomine nobilissimo et splendidissimo D.Abkürzungsauflösung: domino residenti Brandenburgici filio tuoPerson (im Register), meo autem amico plurimum colendo, multum me debere agnosco. Video denique singularem rerum naturalium scientiam. Utraque epistola tua, sicut mihi tot gravibus de caussis fuit acceptissima, ita responsi vicem, humanitati et amicitiae lege aequitatis debitam, jure suo exigit. Dilati abs te responsi culpa nulla est.


Itaque veniae dandae nullus in me locus est: sed nec solicite et anxie quaerendae, ut puto sunt scriptionis meae excusationes. Vir enim amplissimae tum dignitatis, tum eruditionis, tum existimationis es. Ideo omnibus pateas oportet: tanto magis mihi, qui et discendi studio et arctae amicitiae cum nobilissimo filio tuoPerson (im Register) necessitudine nemini cedo. Quod tot et tam arduas quaestiones in argumento cometico tibi juxta ac tot aliis viris doctis proposuerim, illa sagax et indefessa discendi, quodcunque admirandam divinam sapientiamSachbegriff (im Register) cuncta rite constituentem et ordinantem doceat, cura in tuam quoque curiam penetrans, et ex ea proveniens in vero inquirendo curiositas, nunquam non in laude posita, effecit. In hoc autem studiorum genere judicandi, et sua quae vel certa, vel saltem probabilia crediderit proferendi, et quantum licet, asserendi libertasSachbegriff (im Register) cuique integra esto. Me aliena nunquam ad invidiam irritat: meam vero eripiendi mihi ut nemo facultatem habet, sic nec cogitationem suscipere debet.
Quam si vel ad animum admittat, mihi propriae ejusque debitae libertatisSachbegriff (im Register) et existimationis tuendae cura incumbet. Excerptum illud ex opere tuo, quod ad te per nobilissimum filium tuum remisi, si libro meo inseri volueris, mihi restitues, sicut et reliqua, illa praecipue ad amicum LipsiensemPerson (im Register) a te scripta. Sin autem, epistolis tuis de hoc argumento scriptis contentum me esse oportebit. Sententiam tuam de 'spatio vacuo' et 'motu Telluris' (quam planetis inseris)tum et de generatione cometarumHimmelserscheinung (im Register), quisque virorum doctorum libertatisSachbegriff (im Register) suae jure usus, sicut et quamvis aliam, examinabit. Haec, ut et quaevis alia, varia variorum judicia experiatur, necesse est. Nosti enim quanta sit vis humanae libertatisSachbegriff (im Register): nosti quibus legibus in republica literaria vivatur.
Quod ad sententiam tuam de cometisHimmelserscheinung (im Register), quos avulsas tempestatesSachbegriff (im Register) esse vis, speciatim attinet, de hac, utpote instituto meo conveniente, pauca mihi hic dicenda erunt. te cuncta boni et aequi consulturum, sicut id a me postulasti, et me id fecisse ex veritate scito, certus sum, idque etiam a te majorem in modum peto. Sunt qui EpigenisPerson (im Register) Philosophi Byzantini sententiam cum Peripateticorum sententia Himmelserscheinung (im Register)combinent, ut Libav.Abkürzungsauflösung: LibaviusPerson (im Register)p.Abkürzungsauflösung: pagina 44. tract. probl. Comet.Abkürzungsauflösung: tractatus problematum de cometis. Nam "Princeps Aristoteles" (inquit) "materiam Cometis assignat ex halitibus terrae natam, motu vel Solis radiis accensam, et in regione elementari infra Lunam conflagrantem". Et infra cum ChaldaeisSachbegriff (im Register) et AristotelePerson (im Register)"cometas halitus accensos statuisse", et in aëre superiori alimentis igni idoneis pleno ali, et tandem consumta materia extingui dicit, et AppianoPerson (im Register) aliisque "Cometas halitus non accensos sed a solis radiis illustratos" docentibus opponit. Certe et PlutarchusPerson (im Register)l.Abkürzungsauflösung: libro 3. de placit. Philosoph.Abkürzungsauflösung: de placitis philosophorumc.Abkürzungsauflösung: capitulo 2. EpigenisPerson (im Register) sententiam refert, quod statuerit spiritum terreni quid habentem in sublime ferri ibidemque ignescere.PliniusPerson (im Register) sententiam ejus de cometis non[460]attingit.

Sed SenecaPerson (im Register) cum cura singulari refert et refellit simul. Memorat quidem ipsi videri cometasHimmelserscheinung (im Register) accendi turbine quodam aërisSachbegriff (im Register) concitati et intorti l.Abkürzungsauflösung: libro 7. nat. quaest.Abkürzungsauflösung: Naturalium quaestionumc.Abkürzungsauflösung: capitulo 3. ideo et infra turbinemSachbegriff (im Register) et particulam aëris torti ex mente ejus c.capitulis 6. et 9. vocat. Verum quae de vi turbinis, qua avelli et agitari cometas dixit EpigenesPerson (im Register), prodit, a mente AristotelisPerson (im Register)Himmelserscheinung (im Register), qui SoliSachbegriff (im Register)exhalationesSachbegriff (im Register) illas e terraSachbegriff (im Register) et mariSachbegriff (im Register) extrahenti, et in supremam aëris regionem elevanti vim hanc tribuit, aliquantum distant: quamvis uterque ignes illos in aëre accendat. Hic tu ab Epigene abis, et vero propiori accedis sententiae, quae cometam esse meteoron sublunare, sive halitum a Sole illuminatum non accensum statuit, et non tantum Appianum, Scaligerum et Telesium, auctores nuperos, sed et Heraclidem Ponticum et Metrodorum, de quibus Plutarchus loc. cit.loco citato defensores agnoscit. Caetera EpigenisPerson (im Register) cum tua sententia conveniunt, de duobus scilicet cometarum generibus, quorum alii ardorem undique effundunt, nec locum mutant et criniti sunt, a te Rosae quoque dicti, alii in unam partem ignem vagum in modum comae porrigunt, quos tu beneficio aurae huc illuc mirabiliter circumvagari et caudasHimmelserscheinung (im Register) ostentare ais.
Quod tanto lubentius tango, quod et nobilissimus filius tuus me ut hoc facerem, et SenecaePerson (im Register) testimonium, quod c.Abkürzungsauflösung: capitulo 6. lib. cit.Abkürzungsauflösung: libri citati extat, describerem monuerit. Itaque quae illic SenecaPerson (im Register) objecit EpigeniPerson (im Register), tibi quoque removenda erunt, ut sententia tua firme consistat, nempe cometasHimmelserscheinung (im Register) et quietissimo aëre apparere, nec cadere cum vento, et ut non incipere, sic nec crescere ventoSachbegriff (im Register). Tum in uno loco apparere, non huc illuc instar venti impelli. Sed et videri supra quam ventis ire liceat. Adhaec varium, alios in ortum, alios in occasum, omnes in flexum carpere iter (quod non daret ventus) et motu quidem composito, non vago, disjecto et verticoso, qualis ille turbinum sit. Diutius praeterea quam turbines, qui omnem longiorem moram a se abigant, durare, et quae sunt alia. ApianumPerson (im Register) tibi faventem vidimus. En tibi et CardanumPerson (im Register), cui "Cometes est globus in caelo a Sole illustratus, per quem illius transmissi radii pone caudam faciunt". Imo et ScaligerumPerson (im Register), qui sic ad ista: "Corpus", inquit, "est cometes, et tam densum, ut illustrari, tam rarum, ut transmittere queat radios. Id quod etiam videmus in globo vitreo. Et paulo post: Vaporem arbitror vi tractum ab astrorum aliquo in aëris summam regionem, cujus vaporis natura non sit ardens, sed mistae materiae, tanquam fumus aut fuligo, recipiens Solis radios, atque iccirco visibilis, et transmittens eos, atque ideo caudata". Exerc.Abkürzungsauflösung: Exercitationum capite79.
Nec ParacelsumPerson (im Register), nec daemonesSachbegriff (im Register), qui excitent procellas temere memoravi. Boni et mali daemonesSachbegriff (im Register) hic veniunt in considerationem. Libertate agimus philosophicaSachbegriff (im Register), auctoritate tamen sacrorum oraculorumSachbegriff (im Register) nixi. Iccirco tunc exemplo Jobi et auctoritate ScripturaeSachbegriff (im Register) egi. Sine hac etenim nusquam sapere volo. Nunc etiam de bonis daemonibusSachbegriff (im Register) sive angelisSachbegriff (im Register) dicam. Horum ministerio DeumSachbegriff (im Register) in multis operibus peragendis ab ipso rerum exordio uti, saepius in Scriptura Sacra legimus. Christophorus RothmanusPerson (im Register), qui cum illo ScaligeroPerson (im Register) certamen in campo, ut sic dicam, cometico, subire non detrectavit, in quadam ad Tychonem epistola opinatur, angelorumSachbegriff (im Register) bonorum opera halitus terrenos leviores in sublime ferri et supra Lunam deferri, ut ibi a solaribus radiis permeantibus illustrati, in formam cometarum caudatorumHimmelserscheinung (im Register) vel barbatorum exeant, et in eam partem dirigantur et deferantur angelico ministerio, quo eos deferri vult divina providentiaSachbegriff (im Register), ad incutiendum mortali generi terrorem.
Haec sententia non displicuit FromondoPerson (im Register), placuit Francisco RestaePerson (im Register), defenditurque a CabaeoPerson (im Register), ut docet RicciolusPerson (im Register)Almag.Abkürzungsauflösung: Almagesti novic.Abkürzungsauflösung: capite 6. p.Abkürzungsauflösung: pagina 38. n°.Abkürzungsauflösung: numero 12.Qui et Damasceni et Tanneri aliorumque sententias in hanc rem ibidem citat. Et fateor quidem hanc sententiam theologice et ethice esse optimam, dummodo talis philosophice sit, quod ad materiam et causam efficientem cometae attinet: in eo jam magis probanda, quod exhalationesSachbegriff (im Register) supra Lunam efferat, et a Sole non accendi, sed illuminari dicat, quod contra PeripateticosSachbegriff (im Register) illi philosophi supra memorati propugnant. Nempe igitur et ScaligeroPerson (im Register) favet RothmanusPerson (im Register), quatenus materiam[461]illam cometicam illuminari non accendi docet, ut et LibaviusPerson (im Register), LicetusPerson (im Register) aliique, qui ex materia caelesti addensata et illustrata componi dicunt, et cometas in caelo locantHimmelserscheinung (im Register): quae sententia est et CartesiiPerson (im Register) et Ludovici ColumbiPerson (im Register) aliorumque; tum et TychonisPerson (im Register), LongomontaniPerson (im Register), KepleriPerson (im Register), multorumque virorum clarissimorum a Ricciolo recensitorum. Quippe hi etiam cometas non esse corpora ardentia, sed perspicua et tralucentia statuunt, sicut et ex antiquis Artemidorus caudamHimmelserscheinung (im Register) cometae esse ab humore radiis SolisSachbegriff (im Register) illustrato dixit. Praecipue vero cum Rothmano facit Guiduccius, Galilaeus , Aresius et Praetorius , qui cometas dicunt esse halitum terrestrem supra Lunam elevatum et ibi illuminatum: nisi quod de angelorum in iis dirigendis opera nihil habeant.

Atque haec sunt quae de argumento cometico ad te hac quoque vice, non amplius tibi hic molestus futurus, perscribenda mihi esse duxi. Licet autem te de his accurate examinandis non esse magnopere solicitum dicas, spero tamen te ad ista mihi aliquid responsurum esse. Cui ego interim de illis ex opere tuo celeberrimo exerptis magnas ago gratias. Et ut symbolam aliquam tibi referam, dabo tibi ea quae nuper a quopiam amicorum accepi. Sermonem ille habuit cum viro quodam docto, qui dicebat spatium necessario esse corpus, cum constet trina dimensioneSachbegriff (im Register), quod est proprium corporisSachbegriff (im Register): unde concludebat, spatiumSachbegriff (im Register) non posse esse vacuum corpore: alioqui si hoc tolleretur a spatio, istud periturum, et terminos inter quos intercedit spatium, coituros esse. Sed ille reponebat 1. Si ipsum spatium foret corpus, tum corpusSachbegriff (im Register) foret in corporeSachbegriff (im Register), cum aliquod corpus foret in spatioSachbegriff (im Register), quod et alter absurdum ducebat. 2. Cum quaestio est de vacuoSachbegriff (im Register), non hoc quaeritur, an ipsum spatiumSachbegriff (im Register) sit corpusSachbegriff (im Register) nec ne, sed sive corpus sit, sive non, an possit esse absque alio corpore quod in eo contineatur. Ad haec aliquid respondebat alter. Sed ille non fuisse sibi satisfactum dicebat. Ita tunc utrinque discessum est. Fieri autem potest, ut de his amplius coram vel per literas conferant. Haec si ad meas manus perveniant, faxo ut ea mox a me habeas.

Crede enim mihi vera dicenti, undique me rei literario prodesse velle, atque in id omni studio et conatu ferri.

Illum abs te affabre ex ligno factum homullum, in vitro aëris vacuo istius mutationem indicantem, saepius apud nobilissimum filium tuumPerson (im Register) video. Illo quoque referente didici homullo illo inferiora petente maximas tempestates ad C, vel CC, milliaria in dissitis a nobis locis saevire, cum vero istius inventi crebra futura sit in meo opere mentio, imo ipsa ejus delineatio et descriptioBrief communicationi nobilissimi filiiPerson (im Register) inserenda, velim me paucis doceas, quomodo me expedire debeam dubiis, quae mentem involvunt. Variare tempestatemSachbegriff (im Register) pro varia soliSachbegriff (im Register) et caeliSachbegriff (im Register) dispositione docet experientiaSachbegriff (im Register). Non tantum alta montium juga, sed et his adsita, tum vero et maritima loca crebris et vehementioribus perflari et concuti ventisSachbegriff (im Register) sentimus. Illa palustria et multas exhalationesSachbegriff (im Register) generandis pluviisSachbegriff (im Register) aptas sursum mittentia frequentibus rigari pluviis videmus. Aegyptum autem feracem, orbis horreum, etsi paludibus abundantem, pluviarum tamen expertem solo Nilo irrigari didicimus. Ita hic quoque rerum apparent vices! Tempestates aeque ut aliae res tristes et laetae ubique terrarum alternis succedunt. Nec dubitandum videtur, etsi nos hoc vel illo loco caelum intueamur serenum, nec ullis nubibus exasperatum, alibi tamen ingentes dominari ventosSachbegriff (im Register) et procellas: sicut et comicusPerson (im Register) cum experientia ait: "Hic Favonius serenus est, hic Auster imbricus". Unde igitur certi esse possumus homullumSachbegriff (im Register) illum nobis, adspicientibus situm ejus, inferioribus accedentem, indicare procellas et leviorem aërem, qui tantum sudo gaudemus, et graviorem aërem intra C, vel CC, milliaria experimur? Utinam scire liceret, quis situs homulli illiusSachbegriff (im Register), si et apud nos et ultra C, vel CC, milliaria foret, tum quae utrobique inque locis interjacentibus aëris ratio, et tempestatisSachbegriff (im Register) constitutio! Hic ad experientiamSachbegriff (im Register) optimam et fidelissimam rerum magistram recurrendum est.
Ignosce, amplissime domine, quod tantum humanitati tuae et nobilissimi filii tuiPerson (im Register) amici[462]integerrimi familiaritati fidam, ut utraque hic fere abutar. Sed hic mos est curiosorum discendi, et studiosorum publica commoda propagandi: qui etiam cum molestus, et ut sic dicam, importunus evadit, laude, quia utilitate, non caret. Ego vero, tantum abest ut tuas literasSachbegriff (im Register) boni consulere et dextre interpretari nolim, ut potius ingentes tibi de iis agam habeamque gratias, simulque te rogare necesse habeam, quo hac aequitate et benevolentiaSachbegriff (im Register) verbosam hancce epistolam excipias.
Vale longum et prospere, vir Nestoreis annis dignissime, ac mihi porro fave.

Editorische Anmerkungen
  1. Guericke, ENMWerk (in der Bibliografie) II, c. 1–8; S. 53–65; zwei Auszüge kannte Lubieniecki aus der Beilage des Briefes vom 29. JanuarBrief. Zurück zur kommentierten Textstelle
  2. Guericke, ENMWerk (in der Bibliografie) I, c. 5–28; S. 6–40. Dies ging ebenfalls aus der Beilage des Briefes vom 29. JanuarBrief hervor. Zurück zur kommentierten Textstelle
  3. LibaviusPerson (im Register), De cometisWerk (in der Bibliografie), S. 44.Zurück zur kommentierten Textstelle
  4. LibaviusPerson (im Register), De cometis, S. 45Werk (in der Bibliografie). Zurück zur kommentierten Textstelle
  5. Vgl. Diels, DG, S. 367Werk (in der Bibliografie) : "Ἐπιγένης πνεύματος ἀναφορὰν γεωμιγοῦς πεπυρωμένου."Zurück zur kommentierten Textstelle
  6. Vgl. SenecaPerson (im Register), NQ VII 4,1–5,2; 6,1–3; 8,1–4; 10–13.Werk (in der Bibliografie)Zurück zur kommentierten Textstelle
  7. Die Zusammenstellung der Autoren folgt Riccioli, Alm. nov. lib. VIII, s. I, c. 6, nr. 7, Bd. 2, S. 37b.Werk (in der Bibliografie); die Stelle aus (Ps.-)Plutarch: Diels, DG, S. 366–367Werk (in der Bibliografie); TelesioPerson (im Register), Varii de naturalibus rebus libelliWerk (in der Bibliografie), S. 2.Zurück zur kommentierten Textstelle
  8. Vgl. Seneca, NQWerk (in der Bibliografie) VII, 6, 1: "Duo, inquit EpigenesPerson (im Register), cometarum genera sunt: alii ardorem undique effundunt nec locum mutant, alii in unam partem ignem vagum in modum comae porrigunt et stellas praetermeant [...] Illi priores criniti undique et immoti humiles fere sunt et isdem causis quibus trabes facesque conflantur ex intemperie aëris turbidi multa secum arida umidaque terris exhalata versantis."Zurück zur kommentierten Textstelle
  9. CardanoPerson (im Register), De subtilitate IVWerk (in der Bibliografie) (Opera III, S. 420b): "[...] clare pateat cometem globum esse in coelo constitutum, qui a Sole illuminatus videtur et, dum radii transeunt, barbae aut caudae effigiem formant".Zurück zur kommentierten Textstelle
  10. ScaligerPerson (im Register), ExercitatioWerk (in der Bibliografie) 79, S. 281f.Zurück zur kommentierten Textstelle
  11. Ein Brief, in dem diese Auffassung geäußert wird, konnte nicht aufgefunden werden; vgl. aber die beiden unten angeführten Passagen aus RothmannsPerson (im Register) Schriften. Vgl. Granada, Rothmann's Discourse, S. 265f. Zurück zur kommentierten Textstelle
  12. RiccioliPerson (im Register), Alm. nov., lib. VIII, s. 1, c. 5, nr. 7, Bd. 2, S. 32b–33a; lib. VIII, s. 1, c. 6, nr. 12, Bd. 2, S. 38bWerk (in der Bibliografie). Zurück zur kommentierten Textstelle
  13. RiccioliPerson (im Register), Alm. nov. lib. VIII, c. 5, nr. 3, Bd. 2, S. 30b–31a.Werk (in der Bibliografie)Zurück zur kommentierten Textstelle
  14. Dass Kometen sich in der supralunaren WeltregionHimmelserscheinung (im Register) befinden, ist die ab ca. 1600 vorherrschende Meinung. Strittig bleibt allerdings, ob es sich bei ihnen um neu sichtbar gewordene oder aber um neu entstandene Körper handelt. Unterschiedliche Auffassungen listet auf: RiccioliPerson (im Register), Alm. nov., lib. VIII, s. I., c. 6, nr. 9–11, Bd. 2, S. 37b–38bWerk (in der Bibliografie). Eine entscheidende Bedeutung für die Durchsetzung dieser gegenüber der zuvor dominanten Sicht der Anhänger des AristotelesSachbegriff (im Register) verschiedenen Auffassung kommt der Supernova des Jahres 1572Himmelserscheinung (im Register) und den genauen Beobachtungen des Kometen von 1577Himmelserscheinung (im Register) namentlich durch Tycho BrahePerson (im Register) zu; Beobachtungen, Berechnungen und eigene naturphilosophische Schlussfolgerungen hat Tycho im zweiten Teil der "Progymnasmata" (TBO 2, S. 305–435Werk (in der Bibliografie)) und im zweiten Buch der "Recentiora phaenomena" (TBO 4, S. 1–377)Werk (in der Bibliografie) dargestellt. Zurück zur kommentierten Textstelle
  15. Über den bei SenecaPerson (im Register) (NQ VII, 13,1Werk (in der Bibliografie)) erwähnten Artemidor von ParionPerson (im Register) ist wenig bekannt. SenecaPerson (im Register) schreibt ihm die Auffassung zu, Kometen seien Phänomene, die aus einer Verstärkung des Lichtes verschiedener Himmelskörper resultieren: "intercurrunt quaedam stellae [...] nobis novae, quae lumen suum constantibus misceant et maiorem quam stellis mos est porrigant ignem." Zurück zur kommentierten Textstelle
  16. Im Brief an TychoPerson (im Register) vom 19. Sept. 1588 macht RothmannPerson (im Register) die Unterschiede seiner Auffassung von der Kometenmaterie gegenüber der des AristotelesPerson (im Register) deutlich (TBO 6, S. 156)Werk (in der Bibliografie): "Ille enim tenacem, lentam, crassam et viscosam eam statuit; ego tenuem, levem et a radiis perpurgatam ac excoctam: Ille comburi eam vult et propter ardorem apparere; ego eam non comburi sed a radiis stellarum absumi et dispergi et per illuminationem apparere. Ille sub Luna, ego vero non tantum sub Luna, verumetiam in sphaeris planetarum eam esse statuo." Der Verweis auf eine Intelligenz bzw. einen EngelSachbegriff (im Register), der den Kometen an seinen supralunaren Ort verbringt, da er gemäß der peripatetischen NaturphilosophieSachbegriff (im Register) dort nicht entstanden oder dorthin aufgestiegen sein kann, findet sich in RothmannsPerson (im Register) posthum publizierter Kometenschrift, RothmannPerson (im Register), Scriptum, S. 101Werk (in der Bibliografie): "Nos dicere possumus, a proprio angeloSachbegriff (im Register) seu intelligentia, ut AristotelesPerson (im Register) et alii volunt, cometamHimmelserscheinung (im Register) hunc tanta celeritate tamquam proportionali et ordinata constantia promotum fuisse, ineffabili et inexhausta Dei sapientiaSachbegriff (im Register) ita ordinante et gubernante." Ähnlich S. 134.Werk (in der Bibliografie)Zurück zur kommentierten Textstelle
  17. So GuiducciPerson (im Register), Discorso (Galilei, EN 6, S. 101–103)Werk (in der Bibliografie); GalileiPerson (im Register), Il saggiatore, EN 6, S. 278f.Werk (in der Bibliografie)Zurück zur kommentierten Textstelle
  18. AresiPerson (im Register), In de generatione, l. II, q. IV, s. 2, S. 606aWerk (in der Bibliografie). Freilich hält AresiPerson (im Register) diese Meinung für sehr unwahrscheinlich, insbesondere zur Erklärung der Supernova von 1572Himmelserscheinung (im Register). In seinem Referat unterschiedlicher Erklärungen neuer Sterne und KometenHimmelserscheinung (im Register) wird auch diejenige angeführt, die irdische DünsteSachbegriff (im Register) bis zum MondHimmelserscheinung (im Register) und darüber hinaus aufsteigen lässt (S. 606b)Werk (in der Bibliografie). Dafür stützt sich AresiPerson (im Register) auf Beobachtungen und Berechnungen TychosPerson (im Register) im zweiten Teil der "Recentiora phaenomena"Werk (in der Bibliografie) (TBO 4, bes. S. 84–123Werk (in der Bibliografie)). Zurück zur kommentierten Textstelle
  19. PraetoriusPerson (im Register), De cometisWerk (in der Bibliografie), fol. A2v–A3r.Zurück zur kommentierten Textstelle
  20. Lubieniecki fasst eine Reihe von antiken und neuen Kometentheorien unter dem Aspekt zusammen, es handele sich um Gebilde, die aus einer Verstärkung des LichtesSachbegriff (im Register) bereits vorhandener Himmelskörper resultieren. Diese für einige der als pythagoreisch oder chaldäisch geltenden Erklärungen, wie sie auch von Anaxagoras überliefert ist, rekurrierten freilich nicht auf einen "übernatürlichen" Vorgang. Der Bezug auf eine Ursache von der Art GottesSachbegriff (im Register) oder der EngelSachbegriff (im Register) geht an dieser Stelle wohl zurück auf die kritische Bemerkung bei RiccioliPerson (im Register) (Alm. nov., lib. VIII, s. 1, c. 9, Bd. 2, S. 44b)Werk (in der Bibliografie), die Annahme, Kometen seien das Produkt einer realen Vereinigung bereits existierender Gestirne, setze einen derartigen Eingriff voraus: "nisi recurratur ad DeumSachbegriff (im Register) vel angelosSachbegriff (im Register), qui stellas illas conglomerent et cogant in unum cometen, nulla alia rationabilis causa illarum congregativa nec nisi gratis ac ex mero arbitrio fingi potest." – Lubieniecki scheint dies nicht als ironischen Einwand aufzufassen, sondern argumentiert an dieser Stelle ähnlich wie bspw. einst RothmannPerson (im Register).Zurück zur kommentierten Textstelle
  21. Bei dem Freund handelt es sich um StegmannPerson (im Register), der Lubieniecki von dieser Diskussion am 1. Mai 1665Brief berichtet hat. Zurück zur kommentierten Textstelle
  22. Eine solche Auffassung ist charakteristisch für einen Cartesianer. Unter den Korrespondenzpartnern Lubienieckis vertritt diese Auffassung bspw. LeuneschlossPerson (im Register), der die Ansicht Guerickes über den leeren Raum grundsätzlich abgelehnt und im Brief vom 12. April 1665 (S. 625)Brief an Lubieniecki behauptet hatte, "est enim spatium idem, quod corpusSachbegriff (im Register), cuius natura in sola extensioneSachbegriff (im Register) est". Dass StegmannPerson (im Register) eine Unterredung mit LeuneschlossPerson (im Register) wiedergibt, erscheint recht wahrscheinlich. — Auf dieses Argument ist Guericke am 12. April 1666Brief eingegangen. Zurück zur kommentierten Textstelle
  23. Dies entspricht einem der Standardargumente gegen die Annahme des VakuumsSachbegriff (im Register) seitens der peripatetischen PhilosophieSachbegriff (im Register), da körperliche Ausdehnung nach drei Dimensionen als Eigenschaft eines Körpers gilt. So SuárezPerson (im Register), DM, d. LI, s. I, n. 11, Bd. 2, S. 975aWerk (in der Bibliografie): "quia non possunt esse dimensiones quantitativae natura sua per se separatae ab omni substantia"; n. 23, Bd. 2, S. 979aWerk (in der Bibliografie): "reale spatiumSachbegriff (im Register) et realem dimensionem habens non est res distincta a corporeSachbegriff (im Register), quod [...] replet spatium, quod de se esset vacuum et nihilSachbegriff (im Register)". Die reale Untrennbarkeit von Dreidimensionalität und Körperlichkeit wird von DescartesPerson (im Register) zur Identität in Form der AusdehnungSachbegriff (im Register) verschärft: Descartes, Principia philosophiae, p. II, n. 16, AT VIII, S. 49Werk (in der Bibliografie): "extensioSachbegriff (im Register) spatii [...] non differat ab extensione corporisSachbegriff (im Register)".Zurück zur kommentierten Textstelle
  24. Zum Problem, dass nicht zwei Körper einen und denselben Ort zur selben Zeit einnehmen können, vgl. Conimbricenses [Manuel de GóisPerson (im Register)], In libros physicorum, lib. IV, c. IV, q. IV, a. 1, Bd. 2, S. 45f.Werk (in der Bibliografie); ArriagaPerson (im Register), Cursus philosophicus, disp. phys. XIII., sect. XI, n. 165, S. 395aWerk (in der Bibliografie). Die Absurdität der hier geäußerten Annahme entsteht, wenn angenommen wird, der Raum sei ein real vom Körper verschiedener Gegenstand, nicht aber Akzidenz eines Körpers. Lösbar ist das Problem bspw. im Rahmen einer Theorie, die den RaumSachbegriff (im Register) als unkörperlichen Gegenstand annimmt, also z.B. im AtomismusSachbegriff (im Register). So bei GassendiPerson (im Register), Syntagma, p. II, s. I, lib. II, c. 6, Bd. 1, S. 218b–219a, bes. S. 219aWerk (in der Bibliografie): "At EpicuroPerson (im Register) locus est, quod ait Plotinus κυρίως ἀσώματως καὶ οὐ σῶμα, 'proprie' seu omnino 'incorporeus, non vero corpus': Et nihil est plane, quod prohibeat dimensiones eius incorporeas cum corporeis se compati, cum neque illae istis repugnent, neque istae illas extrudant, sed corporeae sine resistentia recipiantur in incorporeis". Zurück zur kommentierten Textstelle
  25. Zu einer solchen Diskussion scheint es wohl nicht mehr gekommen zu sein.Zurück zur kommentierten Textstelle
  26. Das sog. "WettermännchenSachbegriff (im Register)" ist beschrieben in dem Brief vom 30. Dezember 1661 (alten Stils) an SchottPerson (im Register), den dieser in seiner "Technica curiosaWerk (in der Bibliografie)" (S. 52) abgedruckt hat; ebenfalls abgedruckt in GuerickePerson (im Register), ENM III 20, S. 100a/bWerk (in der Bibliografie). Zum verborgenen Mechanismus dieses Barometers vgl. Krafft, Was waren Otto von Guerickes Kometen?, S. 23f. Zurück zur kommentierten Textstelle
  27. Davon berichtet GuerickePerson (im Register) in ENMWerk (in der Bibliografie) III 31, S. 114f. Zurück zur kommentierten Textstelle
  28. Möglicherweise ist Lubieniecki hier durch SenecaPerson (im Register), NQ IV, 2Werk (in der Bibliografie) angeregt worden.Zurück zur kommentierten Textstelle
  29. PlautusPerson (im Register), Mercatorius act. 5, sc. 2.Zurück zur kommentierten Textstelle
  30. "Nestorei anni": nach dem in der Ilias bereits greisen Herrscher von Pylos: das hohe Alter.Zurück zur kommentierten Textstelle

Variante 2

ENM

Texttyp

Abdruck

Quelle

Guericke, ENM, S. 190–193.Werk (in der Bibliografie)

Inhalt

[190]

Paulo postquam literas die 3. Junii Juliani ad te dederam: redditae mihi fuerunt tuae die 29. Maji scriptae. Ad has respondere prius nolui quam ad meas illas acciperem abs te responsum, quod ante octiduum mihi obtigisse, multum mihi gratulor. Video enim in utraque epistola insignem humanitatem, viris in magistratu positis, docente Seneca et recta ratione, vel maxime convenientem. Video et haud vulgarem in me benevolentiam, quo nomine 'nobilissimo et splendidissimo Dn.Abkürzungsauflösung: domino residenti Brandenburgici filio tuo, meo autem amico plurimum colendo', multum me debere agnosco.

Video denique singularem rerum naturalium scientiam. Utraque epistola tua, sicut mihi tot gravibus de caussis fuit acceptissima, ita responsi vicem, humanitati et amicitiae lege aequitatis debitam, jure suo exigit. Dilati abs te responsi culpa nulla est. Itaque veniae dandae nullus in me locus est: sed nec solicite et anxie quaerendae, ut puto sunt scriptionis meae excusationes. Vir enim amplissimae tum dignitatis, tum eruditionis, tum existimationis es. Ideo omnibus pateas oportet: tanto magis mihi, qui et discendi studio et arctae amicitiae cum nobilissimo filio tuo necessitudine nemini cedo.

Quod tot et tam arduas quaestiones in argumento cometico tibi juxta ac tot aliis viris doctis proposuerim, illa sagax et indefessa discendi, quodcunque admirandam divinam sapientiam cuncta rite constituentem et ordinantem doceat, cura in tuam quoque curiam penetrans, et ex ea proveniens in vero inquirendo curiositas, nunquam non in laude posita, effecit. In hoc autem studiorum genere judicandi, et sua quae vel certa, vel saltem probabilia crediderit proferendi, et quantum licet, asserendi libertas cuique integra esto. Me aliena nunquam ad invidiam irritat: meam vero eripiendi mihi ut nemo facultatem habet, sic nec cogitationem suscipere debet. Quam si vel ad animum admittat, mihi propriae ejusque debitae libertatis et existimationis tuendae cura incumbet.

Excerptum illud ex opere tuo, quod ad te per nobilissimum filium tuum remisi, si libro meo inseri volueris, mihi restitues, sicut et reliqua, illa praecipue ad amicum Lipsiensem a te scripta. Sin autem, epistolis tuis de hoc argumento scriptis contentum me esse oportebit.

Sententiam tuam de spatio vacuo et motu Telluris (quam planetis inseris) tum et de generatione cometarum, quisque virorum doctorum libertatis suae jure usus, sicut et quamvis aliam, examinabit. Haec, ut et quaevis alia, varia variorum judicia experiatur, necesse est. Nosti enim quanta sit vis humanae libertatis: nosti quibus legibus in republica literaria vivatur.

Quod ad sententiam tuam de cometis, quos avulsas tem- [191] pestates esse vis, speciatim attinet, de hac, utpote instituto meo conveniente, pauca mihi hic dicenda erunt. Te cuncta boni et aequi consulturum, sicut id a me postulasti, et me id fecisse ex veritate scito, certus sum, idque etiam a te majorem in modum peto. Sunt qui Epigenis Philosophi Byzantini sententiam cum Peripateticorum sententia combinent, ut Libav.Abkürzungsauflösung: Libavius p. 44. tract. probl. cometAbkürzungsauflösung: tractatu problematico [de] cometis . Nam 'princeps Aristoteles' (inquit) 'materiam cometis assignat ex halitibus terrae natam, motu vel Solis radiis accensam, et in regione elementari infra Lunam conflagrantem'. Et infra cum Chaldaeis et Aristotele 'cometas halitus accensos statuisse, et in aëre superiori alimentis igni idoneis pleno ali, et tandem consumta materia extingui dicit', et Appiano aliisque 'cometas halitus non accensos sed a solis radiis illustratos' docentibus opponit. Certe et Plutarchus l.Abkürzungsauflösung: libro 3. de placit. Philosoph.Abkürzungsauflösung: placitis philosophorumc.Abkürzungsauflösung: capitulo 2. Epigenis sententiam refert, quod statuerit spiritum terreni quid habentem in sublime ferri ibidemque ignescere. Plinius sententiam ejus de cometis non attingit. Sed Seneca cum cura singulari refert et refellit simul. Memorat quidem ipsi videri cometas accendi turbine quodam aeris concitati et intorti l. Abkürzungsauflösung: libro 7. nat. quaest. c. 3.Abkürzungsauflösung: naturalium quaestionum capitulo 3. ideo et infra turbinem et particulam aëris torti ex mente ejus c.Abkürzungsauflösung: capitulis 6. et 9. vocat.

Verum quae de vi turbinis, qua avelli et agitari cometas dixit Epigenes, prodit, a mente Aristotelis, qui Soli exhalationes illas e terra et mari extrahenti, et in supremam aëris regionem elevanti vim hanc tribuit, aliquantum distant: quamvis uterque ignes illos in aëre accendat. Hic tu ab Epigene abis, et vero propiori accedis sententiae, quae cometam esse meteoron sublunare, sive halitum a Sole illuminatum non accensum statuit, et non tantum Appianum, Scaligerum et Telesium, auctores nuperos, sed et Heraclidem Ponticum et Metrodorum, de quibus Plutarchus loc. cit.Abkürzungsauflösung: loco citato defensores agnoscit. Caetera, Epigenis cum tua sententia conveniunt, de duobus scilicet cometarum generibus, quorum alii ardorem undique effundunt, nec locum mutant et criniti sunt, a te Rosae quoque dicti, alii in unam partem ignem vagum in modum comae porrigunt, quos tu beneficio aurae huc illuc mirabiliter circumvagari et caudas ostentare ais. Quod tanto lubentius tango, quod et nobilissimus filius tuus me ut hoc facerem, et Senecae testimonium, quod c. 6. lib. cit.Abkürzungsauflösung: capitulo 6. libri citati extat, describerem monuerit. Itaque quae illic Seneca objecit Epigeni, tibi quoque removenda erunt, ut sententia tua firme consistat, 'nempe cometas et quietissimo aëre apparere, nec cadere cum vento, et ut non incipere, sic nec crescere vento. tum in uno loco apparere, non huc illuc instar venti impelli. Sed et videri supra quam ventis ire liceat. Adhaec varium, alios in ortum, alios in occasum, omnes in flexum carpere iter' (quod non daret ventus) et motu quidem composito, non vago, disjecto et verticoso, qualis ille turbinum sit. Diutius praeterea quam turbines, qui omnem longiorem moram a se abigant, durare, et quae sunt alia.

Apianum tibi faventem vidimus. En tibi et Cardanum, cui 'cometes est globus in caelo a Sole illustratus, per quem illius transmissi radii pone caudam faciunt'. Imo et Scaligerum, qui sic ad ista: 'Corpus', inquit, 'est cometes, et tam densum, ut illustrari, tam rarum, ut transmittere queat radios. Id quod etiam videmus in globo vitreo'. Et paulo post, 'vaporem arbitror vi tractum ab astrorum aliquo in aëris summam regionem, cujus vaporis natura non sit ardens, sed mistae materiae, tanquam fumus aut fuligo, recipiens Solis radios, atque iccirco visibilis, et transmittens eos, atque ideo caudata', Exerc.Abkürzungsauflösung: Exercitatione 79.

Nec Paracelsum, nec daemones, qui excitent procellas temere memoravi. Boni et mali daemones hic veniunt in considerationem. Libertate agimus philosophica, auctoritate tamen sacrorum oraculorum nixi. Iccirco tunc exemplo Jobi et auctoritate Scripturae egi. Sine hac etenim nusquam sapere volo. Nunc etiam de bonis daemonibus sive angelis dicam. Horum ministerio Deum in multis operibus peragendis ab ipso rerum [192] exordio uti, saepius in Scriptura Sacra legimus.

Christophorus Rothmanus, qui cum illo Scaligero certamen in campo, ut sic dicam, cometico, subire non detrectavit, in quadam ad Tychonem epistola opinatur, 'angelorum bonorum opera halitus terrenos leviores in sublime ferri et supra Lunam deferri, ut ibi a Solaribus radiis permeantibus illustrati, in formam cometarum caudatorum vel barbatorum exeant, et in eam partem dirigantur et deferantur angelico ministerio, quo eos deferri vult divina providentia, ad incutiendum mortali generi terrorem'. Haec sententia non displicuit Fromondo, placuit Francisco Restae, defenditurque a Cabaeo, ut docet Ricciolus Almag. c. 6. p. 38. n°. 12. Abkürzungsauflösung: Almagesti novi capitulo 6, pagina 38, numero 12.. Qui et Damasceni et Tanneri aliorumque sententias in hanc rem ibidem citat. Et fateor quidem hanc sententiam theologice et ethice esse optimam, dummodo talis philosophice sit, quod ad materiam et causam efficientem cometae attinet: in eo jam magis probanda, quod exhalationes supra Lunam efferat, et a Sole non accendi, sed illuminari dicat, quod contra peripateticos illi philosophi supra memorati propugnant. Nempe igitur et Scaligero favet Rothmanus, quatenus materiam illam cometicam illuminari non accendi docet, ut et Libavius, Licetus aliique, qui ex materia caelesti addensata et illustrata componi dicunt, et cometas in caelo locant: quae sententia est et Cartesii et Ludovici Columbi aliorumque; tum et Tychonis, Longomontani, Kepleri, multorumque virorum clarissimorum a Ricciolo recensitorum.

Quippe hi etiam cometas non esse corpora ardentia, sed perspicua et tralucentia statuunt, sicut et ex antiquis Artemidorus caudam cometae esse ab humore radiis Solis illustrato dixit. Praecipue vero cum Rothmano facit Guiduccius, Galilaeus, Aresius et Praetorius, qui cometas dicunt esse halitum terrestrem supra Lunam elevatum et ibi illuminatum: nisi quod de angelorum in iis dirigendis opera nihil habeant.

Atque haec sunt quae de argumento cometico ad te hac quoque vice, non amplius tibi hic molestus futurus, perscribenda mihi esse duxi. Licet autem te de his accurate examinandis non esse magnopere solicitum dicas, spero tamen te ad ista mihi aliquid responsurum esse. Cui ego interim de illis ex opere tuo celeberrimo exerptis magnas ago gratias. Et ut symbolam aliquam tibi referam, dabo tibi ea quae nuper a quopiam amicorum accepi. Sermonem ille habuit cum viro quodam docto, qui dicebat spatium necessario esse corpus, cum constet trina dimensione, quod est proprium corporis: unde concludebat, spatium non posse esse vacuum corpore: alioqui si hoc tolleretur a spatio, istud periturum, et terminos inter quos intercedit spatium, coïturos esse.

Sed ille reponebat, 1. Si ipsum spatium foret corpus, tum corpus foret in corpore, cum aliquod corpus foret in spatio, quod et alter absurdum ducebat. 2. Cum quaestio est de vacuo, non hoc quaeritur, an ipsum spatium sit corpus nec ne, sed sive corpus sit, sive non, an possit esse absque alio corpore quod in eo contineatur. Ad haec aliquid respondebat alter. Sed ille non fuisse sibi satisfactum dicebat. Ita tunc utrinque discessum est. Fieri autem potest, ut de his amplius coram vel per literas conferant. Haec si ad meas manus perveniant, faxo ut ea mox a me habeas. Crede enim mihi vera dicenti, undique me rei literario prodesse velle, atque in id omni studio et conatu ferri.

Illum abs te affabre ex ligno factum homullum, in vitro aëris vacuo istius mutationem indicantem, saepius apud nobilissimum filium tuum video. Illo quoque referente didici homullo illo inferiora petente maximas tempestates ad C, vel CC, milliaria in dissitis a nobis locis saevire, cum vero istius inventi crebra futura sit in meo opere mentio, imo ipsa ejus delineatio et descriptio communicationi nobilissimi filii inserenda, velim me paucis doceas, quomodo me expedire debeam dubiis, quae mentem involvunt. Variare tempestatem pro varia soli et caeli [193] dispositione docet experientia. Non tantum alta montium juga, sed et his adsita, tum vero et maritima loca crebris et vehementioribus perflari et concuti ventis sentimus. Illa palustria et multas exhalationes generandis pluviis aptas sursum mittentia frequentibus rigari pluviis videmus.

Aegyptum autem feracem, orbis horreum, etsi paludibus abundantem, pluviarum tamen expertem solo Nilo irrigari didicimus. Ita hic quoque rerum apparent vices! Tempestates aeque ut aliae res tristes et laetae ubique terrarum alternis succedunt. Nec dubitandum videtur, etsi nos hoc vel illo loco caelum intueamur serenum, nec ullis nubibus exasperatum, alibi tamen ingentes dominari ventos et procellas: sicut et Comicus cum experientia ait: 'Hic Favonius serenus est, hic Auster imbricus'. Unde igitur certi esse possumus homullum illum nobis, adspicientibus situm ejus, inferioribus accedentem, indicare procellas et leviorem aerem, qui tantum sudo gaudemus, et graviorem aerem intra C, vel CC, milliaria experimur? Utinam scire liceret, quis situs homulli illius, si et apud nos et ultra C, vel CC, milliaria foret, tum quae utrobique inque locis interjacentibus aëris ratio, et tempestatis constitutio! Hic ad experientiam optimam et fidelissimam rerum magistram recurrendum est.

Ignosce, amplissime domine, quod tantum humanitati tuae et nobilissimi filii tui amici integerrimi familiaritati fidam, ut utraque hic fere abutar. Sed hic mos est curiosorum discendi, et studiosorum publica commoda propagandi: qui etiam cum molestus, et ut sic dicam, importunus evadit, laude, quia utilitate, non caret. Ego vero, tantum abest ut tuas literas boni consulere et dextre interpretari nolim, ut potius ingentes tibi de iis agam habeamque gratias, simulque te rogare necesse habeam, quo hac aequitate et benevolentia verbosam hancce epistolam excipias. Vale longum et prospere, Vir Nestoreis annis dignissime, ac mihi porro fave.

Lubienietzki.

Editorische Anmerkungen
    Zitierhinweis

    Michael Weichenhan: „Stanisław Lubieniecki (Hamburg) an Otto von Guericke d. Ä. (Magdeburg), 15. August 1665“, in: Zwischen Theologie, frühmoderner Naturwissenschaft und politischer Korrespondenz: Die sozinianischen Briefwechsel, hg. von Kęstutis Daugirdas und Andreas Kuczera unter DH-Mitarbeit von Julian Jarosch und Patrick Toschka.

    Link zur aktuellsten Version dieses Briefes:
    https://sozinianer.de/id/MAIN_fpl_twq_y2b

    Kanonische IRI dieser Version (Permalink):
    https://sozinianer.de/id/MAIN_fpl_twq_y2b_v1

    Nutzungshinweis

    Edition und Forschungsdaten stehen unter einer Creative Commons Attribution 4.0 International (CC-BY 4.0) Lizenz. Freie Verwendung unter Angabe von Zitierhinweis, Permalink und Kenntlichmachung von Änderungen.