HamburgoOrt (im Register)MagdeburgumOrt (im Register) die 4. |14. Martii 1665Im Text erwähntes Datum: 14.03.1665 (nach Gregorianischem Kalender); im Text verwendeter Kalender: Julianisch und Gregorianisch.
S. P.Abkürzungsauflösung: Saltutem plurimam amplissime et praenobilis domine,
Non dubito facile te excusaturum esse hanc libertatem, qua utor in tuis literis compellando, tuaque gravia negocia ac studia interpellando. Eximia te etenim esse humanitate certo comperi, quae vel maxime viros in republica eminentes et scientiae laude conspicuos decet. Adhaec singularis amicitiaeSachbegriff (im Register) jura cum 'nobilissimo domino serenissimi electoris BrandenburgiciPerson (im Register) consiliario et residente spectatissimo, filio tibi cognominePerson (im Register) et percaro, colo'. Per quem etiam cum te de cometaHimmelserscheinung (im Register) nuper viso aliquoties consuluerim, et tu pro eximia illa humanitate tuam sententiamHimmelserscheinung (im Register) semel atque iterum explicare dignatus fueris, multum utrique vestrum me debere profiteor. Equidem filius tuusPerson (im Register) te non nomine solum, sed et scientia rerum naturaliumSachbegriff (im Register) egregia et humanitate aliisque virtutibusSachbegriff (im Register) refert.
Sententiam tuam de cometarumHimmelserscheinung (im Register) origine cum viris doctis, filio tuoPerson (im Register) et consentiente et idem faciente, communicavi.
Quae quia nova videtur esse, varia eam judicia experiri oportuit. HafniensisOrt (im Register)mei amiciPerson (im Register) judiciumBriefnobilissimus filius tuus, ad
te, me rogante, miserat. Huic tu confirmationem tuae sententiae opposuisti, quam dudum quidem ego
HafniamOrt (im Register) misi, inde responsi retuli.
Ab aliis quoque viris doctis responsum super ea re exspecto. Tu interim velim
tuam sententiam planius, saltem plenius explices. Praecipue vero illa perquam
ardua et tantopere disputata de motu terrae
Sachbegriff (im Register)et spatio vacuoSachbegriff (im Register) principia, quibus tua de
cometarumHimmelserscheinung (im Register) origine sententia nixa
est, tum rationibus tum singularibus aliquibus experimentis confirmes. Ita enim
viris doctis eorumque magnae exspectationi, quae tibi tanquam gravis adversaria
opposita est, ingeniosa tua industria vincenda, satisfacies.
Constitui
nempe DeoSachbegriff (im Register) volente opus quoddam, inque eo varias virorum doctissimorum et
praestantissimorum observationes, narrationes et judicia, quae mihi ad manum
sunt, et tractu temporis plurimae, ut spero, erunt, cum orbe literato et
Christiano communicareSachbegriff (im Register). Huic candorem et conatum meum bene de humano
genere merendi probatum iri confido. Omnem enim dabo operam, ut operi illi non
tantum physica et ex astronomiae penetralibus depromta, sed et politica et
moralia aliaque in vita humana utilia insint, ut ita et jucundum et utile simul
esse possit.
Qua de re mentionem feci in epistola ad clarissimum Johannem RaviumPerson (im Register), serenissimo electori vestroPerson (im Register) a
consiliis et bibliothecis heri data, cujus exemplum hisce literis adjungoBrief. In qua etiam videbis me tuam
sententiam quodammodo, veritatis indagandae studio, tueri.
Caeterum
pluribus id egi in epistola ad amicum
Hafniensem Gallice scripta, quam tunc cum nobilissimo filio
tuoPerson (im Register), ut et plurima alia, utpote cum eo utar amico integerrimo,
communicaveram. Feci tamen id facioque magis inquirendo, quam[454] demonstrando veritatemSachbegriff (im Register),
cui soli me judice conscientiaSachbegriff (im Register) cedere
profiteor. Tuum erit, vir undique praestantissime, me meique similes amplius de tua sententia Himmelserscheinung (im Register)informare, eamque et
rationibusSachbegriff (im Register) firmis et demonstrationibusSachbegriff (im Register) invictis munire
tutamque reddere. Velis etiam mihi indicare, an ad probationem tuae sententiae
recte variorum virorum clarissimorum attulerim sententiam,
Epigenis puta, Apiani, Cardani et Scaligeri,
quas in epistola adiuncta
Der Brief an Johannes Raue steht thematisch dem
Exzerpt an Abraham de Grau vom
17. Februar 1665
und den oben
genannten Briefen nahe. Das zeigt, dass die
Beschäftigung mit den Auffassungen Guerickes für die Entstehung des im "Theatrum
cometicum" dokumentierten Diskurses über Kometen eine
bedeutende Rolle spielte.
recenseo. Attuli in hanc rem et alibi sententiam Theophrasti ParacelsiPerson (im Register), qui censet tempestates, ventos, fulmina, grandines
terraeque motus excitari a daemone. Ad quam confirmandam adduci potest historia liberorum Jobi, tempestate a
SatanaSachbegriff (im Register) excitata, Dei permissione oppressorum, et auctoritas ScripturaeSachbegriff (im Register)SatanamSachbegriff (im Register) principem in aëreSachbegriff (im Register) dominantem appellantis, adductaque a me est.
Produxi tunc et sententiam Casp.Abkürzungsauflösung: CasparisPeuceriPerson (im Register) et Joan.Abkürzungsauflösung: JoannisBodiniPerson (im Register), qui statuunt daemonasSachbegriff (im Register) et genios magnam permissu divino, in aëre et super terra
exercere potestatem. Velim inquam me certiorem reddas, an talia merito ad probandam tuam
sententiam attulerim. Id quidem ego reor.
Nempe quia tua sententia fert tempestatesSachbegriff (im Register), quae partem aërisSachbegriff (im Register) avulsam, et ut PliniiPerson (im Register) verbis utarl.Abkürzungsauflösung: [Historiae naturalis] libro2. c.Abkürzungsauflösung: capite 48. correptam secum in caelum referant, sorbeantque in excelsum,in qua demum hac radiis
solaribus illuminata, cauda illa cometae conspiciatur. Porro me sine consilio et opera nobilissimi filii tuiPerson (im Register), amicorum meorum optimi, nihil circa editionem
tuarum observationumSachbegriff (im Register) facturum, et per
omnia fidem et candorem studiorum officiorumque meorum probaturum tibi, securum
te esse, amplissime domine, jubeo. Quod reliquum est, te quam diutissime bono
publico rebus mortalium interesse, et quam prosperrime cum omnibus tuis in hac
miseriarum convalle agere, ac pluribus excelsae mentis monumentis orbem
literarium exornare et locupletare, ut summus rerum moderator velit, cupio ex
animo.
Amplissimae tuae dignitati
Omni studio, cultu et officio addictissimus
Stanislaus Lubienietzki.