Briefe im Gesamtkorpus

Zurück zur Übersicht

213 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 187.

Otto von Guericke d. Ä. (Magdeburg) an Stanisław Lubieniecki (Hamburg), 12. April 1666

Metadaten

Kopfregest

GuerickePerson (im Register) antwortet auf LubienieckisPerson (im Register) drängenden Brief vom 27. März (neuen Stils) umgehend und geht auf die ihm gestellten Fragen ein. Dabei macht er deutlich, ihm sei an einer Positionierung seiner eigenen Auffassungen von den Kometen zu den antiken Lehren wenig gelegen und er vermöge den Erwartungen Lubienieckis daher nicht zu entsprechen. Zudem weist er darauf hin, dass sich seine Forschungen auf dem Gebiet der Aerostatik bewegen und dieses von den Kometen nur am Rande berührt wird. In jedem Fall präzisiert er seine Auffassung insoweit, als er den Kometen nicht als einen brennenden, sondern einen beleuchteten GegenstandHimmelserscheinung (im Register) deutet, der durch einen starken Wirbel in die Höhe geschleudert werde. Ob bei der Entstehung DämonenSachbegriff (im Register) beteiligt seien, lässt Guericke offen.

Größeres Interesse findet demgegenüber die Diskussion um den leeren RaumSachbegriff (im Register). Guericke unterstreicht (1.) den Unterschied zwischen dem Raum als gegenüber dem Körper abstrakte Dreidimensionalität und den in ihm lokalisierbaren dreidimensionalen KörpernSachbegriff (im Register). Gegenüber dem Einwand, würde ein Körper so von einem Ort entfernt, dass "nichts" zwischen den Begrenzungen jenes Ortes verbliebe und die Grenzen somit aneinanderstoßen müssten, macht er (2.) physikalisch die Herstellbarkeit eines VakuumsSachbegriff (im Register) unter geeigneten Bedingungen geltend, in denen die körperlichen Grenzen unverändert bleiben (bspw. im Fall der Magdeburger HalbkugelnSachbegriff (im Register)). Zusammen mit dem ersten Argument ergibt sich, dass "Raum" als reine Ausdehnung sowohl begrifflich wie real vom Körper getrennt werden muss. Ausdrücklich wird die Identifikation beider bei DescartesPerson (im Register) zurückgewiesen.

In einem dritten Teil geht Guericke auf das BarometerSachbegriff (im Register) in Form des sog. "Wettermännchens"Sachbegriff (im Register) ein und berichtet von den beobachtbaren Zusammenhängen zwischen Witterungsverhältnissen und der in einer luftleeren Röhre befindlichen Figur, die auf diese Weise Schwankungen des LuftdrucksSachbegriff (im Register) zu messen und Unwetter zu prognostizieren erlaube. Einen Nutzen der Erfindung verspricht sich Guericke insbesondere bei der Seefahrt. Im Übrigen wolle er von dem Geheimnis der Konstruktion nicht zu viel preisgeben.

Nachdem Guericke den Adressaten seines Wohlwollens versichert und damit den Brief hat beenden wollen, geht er in einem Postscriptum nochmals auf die KometenHimmelserscheinung (im Register) ein. Er stimmt der These Johannes MüllersPerson (im Register) zu, die Kometen mit einem langgezogenen SchweifHimmelserscheinung (im Register) würden von der Bewegung der Luft in Bewegung versetzt, während die eher runden KometenHimmelserscheinung (im Register) sich der Rotation der Erde entsprechend bewegen würden. Deren Eigenbewegung erklärt Guericke durch den Einfluss der Sonne, die auch die Ursache für deren Verschwinden sei.

Variante 1

Theatrum cometicum

Texttyp

Abdruck

Quelle

Theatrum cometicum I, S. 463−465.Werk (in der Bibliografie)

Inhalt

[463]

Perjucundae mihi fuerunt proxime tuae literae, quibus mihi cum de recuperata per DeiSachbegriff (im Register) gratiam valetudine, tum de clementissime collata a S.Abkürzungsauflösung: sacratissimaCaesarea majestatePerson (im Register) nobilitate, gratularis. Testaris enim hoc pacto satis abunde et propensum ac constantem tuum erga me affectum, et maximum tuum desiderium, quo meum, ad prolixas illas tuas, superiore aestate de cometisHimmelserscheinung (im Register) ad me datas, responsum hactenus desiderasti. Verum pro tuo candore facile judicabis, in me quidem nullam fuisse moram, sed morbumSachbegriff (im Register) istum, satis gravem ac diuturnum, propositum hoc meum sufflaminasse. Ego vero plurimum laetatus sum, quod divina bonitasSachbegriff (im Register) interea temporis te salvum atque incolumem praestiterit, ut susceptas tuas de cometis meditationes ad finem optatum perducere et publicae luci exponere potueris.
Cui erudito tuo operi etiam meam de cometis sententiamHimmelserscheinung (im Register) inserendam esse arbitraris, eumque ob finem quoque accuratiorem meae sententiae explanationem in ultimis tuis a me exquiris. Quamvis autem qualemcunque meam hac de re conjecturam tibi denegare non facile velim, protestor tamen (ut in suporioribus a me factum) denuo, et profiteor me in perscrutandis iis, quae ad accuratiorem cometarum considerationem pertinent, non magnopere sollicitum fuisse, eo quod in opere meo de 'spatio vacuoSachbegriff (im Register)', occasio mihi defuerit materiam istam tractandi. Non gravabor tamen ex laudatis illis tuis literisSachbegriff (im Register) quaedam repetere, deque illis mentem meam tibi, ut petis, aperire. Tuum erit de re ipsa libere arbitrari. Adducis in tuis varias veterum philosophorum, cumprimis EpigenisPerson (im Register) et AristotelisPerson (im Register) de cometis, sententias, simulque exponis quo pacto LibaviusPerson (im Register)EpigenemPerson (im Register) cum PeripateticisSachbegriff (im Register) conciliare conatus fuerit, quibusque in punctis mea sententia cum EpigenePerson (im Register) convenire, quibus vero ab eo abire videatur, quae prolixius nihil attinet hic commemorare.
Respondeo autem, non eam esse meam opinionem, quod materia cometarum ex halitibus terrae nascatur, ac radiis Solis accendaturHimmelserscheinung (im Register): sed materiam eam constare ex turbine quodamSachbegriff (im Register) in locis subterraneis generato, qui ex cavernis terrae aut montium erumpens, particulam aëris (ut omnes turbines facere solent) attrahit, eaque involutus praeter communem consuetudinem, non deorsum ad terram, sed magis magisque sursum fertur, usque dum eo pertingat, ubi aër valde dilatatus, nullusque ventus ibidemque ex innato spiritu turbido instar pyroboli huc illuc vagetur, et a Sole, ut nubes aliqua, illuminetur,Himmelserscheinung (im Register) tandemque ab eo absumatur, quemadmodum in literis meis 22. Julii anni praeterlapsiIm Text erwähntes Datum: 22.07.1665 (nach Gregorianischem Kalender); im Text verwendeter Kalender: Julianisch ad te datis eadem fere perscripsi. Num vero istiusmodi turbines in terrae cavernis a daemonibus quibusdam excitentur aut efficiantur, nec ne, dictu videtur difficillimum, neque ego facile affirmare ausim.

Praeterea ex illis tuis quoque intellixi, quendam amicorum tuorum sermonem habuisse cum alio quodam viro docto de 'spatio vacuoSachbegriff (im Register)': quorum hic adserere non dubitaverit, 'spatium necessario esse corpus, quum constet trina dimensione: unde concluderetur spatium non posse esse vacuum corpore, alioqui si hoc tolleretur a spatio, istud periturum, et terminos, inter quos intercedit spatium, coituros'. Ad hoc respondeo, spatium illud in se nullam prorsus admittere dimensionem.Spatium enim est id cujus est continere, capere; in quo nimirum omne corporeum suum esse vel subsistere habet, aut habere potest: nulli cedens, nec tantum cedens, quantum est corpus receptum; permanens atque immobile, indivisibile, ubique omnia penetrans, cui nihil infert esse repletum vel inane.Sachbegriff (im Register) Unde per nudum intellectum concipitur non esse, quia non est hoc aut illud, quod potest videri, tangi etc. sed est ab omni materialis naturae conditione abstractum quid, a quo omnia infinite discrepant, ita ut nihil sit ac fieri possit, quod ad aequalitatem ejus ullo modo pertingat; sed quidquid secundum trinam dimensionem men-[464]suratur, id omne secundum corpus, non vero secundum spatium ipsum, mensuratur. Et quamvis spatiumSachbegriff (im Register), exempli gratia alicujus conclavis, quatenus a materiato quodam circumscriptum videtur, secundum ipsum illud materiatum mente quis concipere velit, tamen ille mentis conceptus spatio ipsi nihil quidquam dare nec detrahere potest; verum dimensio ista vere fit secundum ipsius corporis situm et quantitatem, non autem secundum spatium ipsum, quia spatium est tam intra, quam extra illud corpus.Sachbegriff (im Register)
Quod vero ulterius colligi posse alter existimaverit, 'spatium non posse esse vacuum corpore, alioqui si hoc tolleretur a spatio illud periturum, et terminos inter quos intercedit spatium coituros'. Verum enim vero consequens illud contrarium est meis experimentis, quae evidenter atque ad oculum demonstrant, quod omnis aër ex vase vitreo rotundo extrahi possit, quo extracto, nihil in vase relinquitur, nisi spatium purum et ab omni materiato evacuatum. Nec sequereter si corpus tolleretur a spatio, ipsum quoque spatium periturum: quando enim exempli gratia turris aliqua destrueretur, spatium, certe illud, quod antea occuparat, manebit, in quo vel nova turris, vel alia moles surrogari et collocari posset. Neque etiam sequitur, "sublato corpore terminos inter quos intercedit spatium coituros", et ut CartesiusPerson (im Register)libr. de Princip. Philos. part.Abkürzungsauflösung: libro de philosophiae principiis, parte 2. n.Abkürzungsauflösung: numero 16 scribit: "Vasis latera sibi invicem fore contigua." Hoc etenim in vase illo vitreo rotundo non fieri, experientia testatur: licet aliter eveniat in vase vitreo non rotundo, cujus latera ob gravitatem aëris exterius prementis, confringuntur. Sed de talibus liber meus de spatio vacuoSachbegriff (im Register)Werk (in der Bibliografie)plenius exponet, eaque in lucem proferet, quae antehac incognita fuerunt.

Tandem quod attinet imagunculam illam, seu (ut ita loquar) homulum ex ligno factumSachbegriff (im Register), quem in vase vitreo oblongo et ab aëre vacuo constitutum, motu suo aëris mutationem indicare posse significaviSachbegriff (im Register); eum equidem primo ea intentione non confeci, ut magnas illas tempestates indicaret, qua de re etiam ne cogitavi quidem. Quoniam vero per crebra atque evidentia experimentaSachbegriff (im Register) observavi, quod aerea sphaera circa nostrum horizontem, quando pluit, aut ante etiam quam ad nostras terras pluviaSachbegriff (im Register) pertingit, semper aliquanto levior fiat, et quidem eam ob causam, quia multum aquaeSachbegriff (im Register) ex aëreSachbegriff (im Register) decidit: in eam cogitationem deveni, quod si talis machinula fabricaretur, in qua homunculus ille, ex ligno factusSachbegriff (im Register), vel pro gravitate aëris attolleretur, vel pro ejus levitate deprimeretur, et digito suo differentiam praecise atque accurate indicaret, imminens quoque pluvia praesciri ac praecognosci possit. Incertus tamen in eo fui, quod, si illa imagunculaSachbegriff (im Register) extra consuetum ordinem se ad quartum, quintum aut sextum punctum demitteret, inferior illa depressio semper ingentes tempestatesSachbegriff (im Register) ac procellas (etiamsi ad C. aut CC. milliaria Germanica a nobis absint) portendere possit: quum tamen in tali casu experientia postea per relationes scriptas docuerit, eodem tempore per tempestates sive in mariSachbegriff (im Register), sive in terraSachbegriff (im Register) maximas factas esse calamitates, licet in nostro loco ventusSachbegriff (im Register) tum non adeo vehemens fuerit.

Quae vero propria et proxima hujus rei caussa sit, hactenus explorare nondum potui, nihilominus tamen tales tempestatesSachbegriff (im Register) semper ex machinulae illiusSachbegriff (im Register) indicio cognosco, quamvis non ita praecise colligere possim, quo in loco istae fiant, quod ipsum tamen ex novellis (ut vocant) postea innotescit. Quamquam vero nullum mihi dubium est, quin aër in ejusmodi locis seu regionibus, ubi tranquillus est et sine vento, in aequali pondere circa Tellurem existat, animadvertitur tamen alteratio nostrae sphaerae aereae, non solum, quando imaguncula ista tempore pluviae aut tempestatis deprimiturSachbegriff (im Register), sed et quando interdum praeter solitum ad 3. 4. aut 5. punctum supra medium attollitur, quo tempore procul dubio necesse est aerem multum aquaeSachbegriff (im Register), et quidem in mari (paludinosa enim loca ad hoc sufficere nequeunt) ad se attrahere.
Equidem optarem, machinulam illam meamSachbegriff (im Register) in Oceano, ubi saepe brevi temporis spatio navigationes ad C, CC, CCC et plura milliaria confici possunt, usurpari, non dubitarem quin per eam plura explorari atque investigari possent.[465]Sed quid mihi inde gratiae, si ego arcanum illud, cujus experimenta magno meo sumptu feci, cuivis gratis communicarem? Haec sunt, nobilissime domine, quae ad binas tuas ultimas pro mea tenuitate hac vice respondere potui.
Vellem ita ea esse comparata ut curioso tuo desiderio ac limato judicio satisfacere possint. Confido interea tuo candori; quod qualemcunque meam in dubio et intricato hoc argumento sententiam, meliorem in partem sis interpretaturus. De me nihil aliud tibi certius promittere habeo, quam quod animum meum ad quaevis humanitatis officia semper habiturus sis promptum atque paratum. Deus te servet incolumen;

Vale et salve plurimum.

P. S. Quod ad judicium clarissimi D.Abkürzungsauflösung: dominiMulleriPerson (im Register), Math.Abkürzungsauflösung: matheseos in Gymn. Hamburg. Prof.Abkürzungsauflösung: gymnasio Hamburgense professoris de mea super cometarum motu sententia attinet, memini me in epistola mea die 22. Julii 1665 scripsisseBrief, cometas quidem caudatasHimmelserscheinung (im Register) aurae beneficio moveri, sed cum cometis crinitisHimmelserscheinung (im Register) seu RosisHimmelserscheinung (im Register) longe aliter esse comparatum: hos enim quiescere, nobis tamen ob annuam telluris lationemSachbegriff (im Register) quasi moveantur, videri, nisi forte et SolSachbegriff (im Register) attractione ipsis alium simul motum attribuat, cum experimentisSachbegriff (im Register) ad oculum demonstrari possit, quod ignisSachbegriff (im Register) attrahat aerem eumque absumat, ut ita talem cometamHimmelserscheinung (im Register)SolSachbegriff (im Register) (quem probabiliter igneum quid esse opinor) ad se attrahere, tandem etiam absumere posse judicetur. Atque haec ad verum sententiae meae intellectum deligenter observari cupio.

Editorische Anmerkungen
  1. In der Fassung der ENM charakterisiert Guericke sie als "partim viventes essentiae vel etiam animantes spiritus". Zurück zur kommentierten Textstelle
  2. Dies nimmt Bezug auf die von Lubieniecki am 15. August 1665Brief mitgeteilte Auffassung. Zurück zur kommentierten Textstelle
  3. "Dimensio" meint die zwar beliebige, aber bestimmte Ausdehnung, so bspw. MacrobiusPerson (im Register), Commentarii in Somnium Scipionis I 5,9Werk (in der Bibliografie): "omne corpus longitudinis, latitudinis et altitudinis dimensionibus constat". Vgl. ThLL V/1, 1192f. "SpatiumSachbegriff (im Register)" hingegen bedeutet die reine Ausgedehntheit, die von irgendeinem Körper eingenommen werden kann. Die scholastische Philosophie der Frühen Neuzeit hat dies mit dem Ausdruck "spatium imaginarium"Sachbegriff (im Register) bezeichnet. In der "Philosophia universa"Werk (in der Bibliografie) des englischen Jesuiten Thomas Compton CarletonPerson (im Register), die GuerickePerson (im Register) besaß, wird er in der Weise bestimmt, dass er als Negation bestimmter Orte konzipiert wird, die eben auch dann erhalten bleiben, wenn sich kein Körper dort befindet: "necessario enim permanent, cum ibi non possint esse ubicationes et formae" (Carleton, Philosophia universa, d. XXXIII, s. II; S. 336bWerk (in der Bibliografie)). Ein solcher Raum wird außerhalb der von der äußersten Sphäre umschlossenen Welt angenommen, so Conimbricenses [Manuel de GóisPerson (im Register)], In de caelo I 9, S. 117Werk (in der Bibliografie): "licet extra coelumSachbegriff (im Register) nullum sit corpus; esse tamen spatiumSachbegriff (im Register) sive capedinem ad recipienda corpora". Guericke kannte auch die theologisch aufgeladene Interpretation des extramundanen Raumes, bspw. aus LessiusPerson (im Register), De perfectionibus, lib. II, c. 2, S. 30Werk (in der Bibliografie): "Ipsa enim immensitas divinae substantiaeSachbegriff (im Register) et sibi et mundo sufficiens est spatiumSachbegriff (im Register) et intervallum capax omnis naturae creabilis tam corporalis quam spiritalis"; oder aus KircherPerson (im Register), Iter extaticum coeleste, c. IX, S. 437Werk (in der Bibliografie): "mundumSachbegriff (im Register) non in nihiloSachbegriff (im Register), sed in DeoSachbegriff (im Register) receptum subsistere. Cum igitur spacium illud extra mundum imaginariumSachbegriff (im Register) imagineris, non nihilumSachbegriff (im Register), sed divinae substantiae plenitudinem in infinitum distensam ut concipias oportet". – Vgl. auch Leijenhorst, Jesuit Concepts of Spatium imaginarium, S. 355–360.Zurück zur kommentierten Textstelle
  4. DescartesPerson (im Register), Principia philosophiae, p. II n. 18, AT VIII, S. 50Werk (in der Bibliografie). Zu den Debatten um das VakuumSachbegriff (im Register) vgl. die Briefe von Leuneschloss vom 12. April 1665Brief und von StegmannPerson (im Register) an Lubieniecki vom 1. Mai 1665Brief .Zurück zur kommentierten Textstelle

Variante 2

ENM

Texttyp

Abdruck

Quelle

Guericke, ENM, S. 194–196Werk (in der Bibliografie)

Inhalt

[194]

Quamvis meam de cometis sententiam tibi denegare non facile velim, protestor tamen (ut in superioribus a me factum) denuo et profiteor me in perscrutandis iis, quae ad accuratiorem cometarum considerationem pertinent, non magnopere sollicitum fuisse, eo quod in opere meo de spatio vacuo occasio mihi defuerit materiam istam tractandi. Non gravabor tamen ex laudatis illis tuis literis quaedam repetere, deque illis mentem meam tibi, ut petis, aperire. Tuum erit de re ipsa libere arbitrari. Adducis in tuis varias veterum philosophorum, cumprimis Epigenis et Aristotelis de cometis, sententias simulque exponis, quo pacto Libavius Epigenem cum Peripateticis conciliare conatus fuerit quibusque in punctis mea sententia cum Epigene convenire, quibus vero ab eo abire videatur, quae prolixius nihil attinet hic commemorare.
Respondeo autem, non eam esse meam opinionem, quod materia cometarum ex halitibus terrae nascatur, ac radiis Solis accendatur: sed materiam eam constare ex turbine quodam in locis subterraneis generato, nautae vocant orcan, qui ex cavernis terrae aut montium erumpens particulam aëris (ut omnes turbines facere solent) attrahit eaque involutus, praeter communem consuetudinem, non deorsum ad terram, sed magis magisque sursum fertur, usque dum eo pertingat, ubi aër valde dilatatus nullusque ventus: ibidemque ex innato spiritu turbido, instar pyroboli huc illuc vagetur et a Sole (quando scil.Abkürzungsauflösung: scilicet ex umbra Terrae est egressus), ut nubes aliqua, illuminetur, tandemque ab eo absumatur, quemadmodum in literis meis 22. Julii anni praeterlapsiIm Text erwähntes Datum: 22.07.1665 (nach Gregorianischem Kalender); im Text verwendeter Kalender: Julianisch ad te datis eadem fere perscripsi.
Num vero istiusmodi turbines in terrae cavernis a daemonibus quibusdam excitentur aut efficiantur, nec ne dictu videtur difficillimum neque ego facile affirmare ausim, sed potius quod sint partim viventes essentiae vel etiam animantes spiritus, qui ibi ad efficiendas eiusmodi temestates generantur et deinde iterum exspirant.
Praeterea ex illis tuis quoque intellixi quendam amicorum tuorum sermonem habuisse cum alio quodam viro docto de 'spatio vacuo': quorum hic adserere non dubitaverit, 'spatium necessario esse corpus, quum constet trina dimensione: unde concluderetur spatium non posse esse vacuum corpore, alioqui si hoc tolleretur a spatio, istud periturum et terminos, inter quos intercedit spatium, coituros'. Ad hoc respondeo, spatium illud in se nullam prorsus admittere dimensionem. Spatium in se nullam prorsus admittere dimensionem.
Spatium enim est id, cuius est continere, capere, in quo nimirum omne [195] corporum suum esse vel subsistere habet aut habere potest: nulli cedens, nec tantum cedens, quantum est corpus receptum; permanens atque immobile, indivisibile, ubique omnia penetrans, cui nihil infert esse repletum vel inane. Unde per nudum intellectum concipitur non esse, quia non est hoc aut illud, quod potest videri, tangi etc., sed est ab omni materialis naturae conditione abstractum quid, a quo omnia infinite discrepant, ita ut nihil sit ac fieri possit, quod ad aequalitatem ejus ullo modo pertingat etc.
Sed quidquid secundum trinam dimensionem mensuratur, id omne secundum corpus, non vero secundum spatium ipsum, mensuratur. Et quamvis spatium, exempli gratia, alicujus conclavis, quatenus a materiato quodam circumscriptum videtur, secundum ipsum illud materiatum mente quis concipere velit, tamen omne quicquid instar corporis concipitur, proinde corpus non est, nec ille mentis conceptus spatio ipsi nihil quidquam dare nec detrahere potest; verum dimensio ista fit secundum ipsius corporis situm et quantitatem, non autem secundum spatium ipsum, quia spatium est tam intra quam extra illud corpus sine fine etc.
Quod vero ulterius colligi posse alter existimaverit, 'spatium non posse esse vacuum corpore, alioqui si hoc tolleretur a spatio illud periturum, et terminos, inter quos intercedit spatium, coituros'. Verum enim vero consequens illud contrarium est meis experimentis, quae evidenter atque ad oculum demonstrant, quod omnis aër ex vase vitreo rotundo extrahi possit quo extracto nihil in vase relinquitur, nisi spatium purum et ab omni materiato evacuatum. Nec sequereter, si corpus tolleretur a spatio, ipsum quoque spatium periturum: quando enim, exempli gratia, turris aliqua destrueretur, spatium certe illud, quod antea occuparat, manebit, in quo vel nova turris, vel alia moles surrogari et collocari posset. Neque etiam sequitur, 'sublato corpore terminos, inter quos intercedit spatium, coituros', nec ut Cartesius libr. de Princip. Philos. part.Abkürzungsauflösung: libro de philosophiae principiis, parte 2. n.Abkürzungsauflösung: numero 16 scribit: "Vasis latera sibi invicem fore contigua." Hoc etenim in vase illo vitreo rotundo non fieri, experientia testatur: licet aliter eveniat in vase vitreo non rotundo, cujus latera ob gravitat, em aëris exterius prementis, confringuntur. Sed de talibus liber meus de spatio vacuo plenius exponet, eaque in lucem proferet, quae antehac incognita fuerunt.

Tandem quod attinet imagunculam illam, seu (ut ita loquar) homulum ex ligno factum, quem in vase vitreo oblongo et ab aëre vacuo constitutum, motu suo aëris mutationem indicare posse significavi; eum equidem primo ea intentione non confeci, ut magnas illas tempestates indicaret, qua de re etiam ne cogitavi quidem. Quoniam vero per crebra atque evidentia experimenta observavi, quod aërea sphaera circa nostrum horizontem, quando pluit, aut ante etiam quam ad nostras terras pluvia pertingit, semper aliquanto levior fiat, et quidem eam ob causam, quia multum aquae ex aëre decidit: in eam cogitationem deveni, quod si talis machinula fabricaretur, in qua homunculus ille, ex ligno factus, vel pro gravitate aëris attolleretur, vel pro ejus levitate deprimeretur, et digito suo differentiam praecise atque accurate indicaret, imminens quoque pluvia praesciri ac praecognosci possit. Incertus tamen in eo fui, quod, si illa imaguncula extra consuetum ordinem se ad quartum, quintum aut sextum punctum demitteret, inferior illa depressio semper ingentes tempestates ac procellas (etiamsi ad C aut CC milliaria Germanica a nobis absint) portendere possit: quum tamen in tali casu experientia postea per relationes scriptas docuerit, eodem tempore per tempestates sive in mari, sive in terra maximas factas esse calamitates, licet in nostro loco ventus tum non adeo vehemens fuerit. Quae vero propria et proxima hujus rei caussa sit, hactenus explorare nondum potui, nihilominus tamen tales tempestates semper ex machinulae illius indicio cognosco, quamvis non ita praecise colligere possim, quo in loco istae fiant, quod ipsum tamen ex novellis (ut vocant) [196] postea innotescit. Quamquam vero nullum mihi dubium est, quin aër in ejusmodi locis seu regionibus, ubi tranquillus est et sine vento, in aequali pondere circa Tellurem existat, animadvertitur tamen alteratio nostrae sphaerae aëreae, non solum, quando imaguncula ista tempore pluviae aut tempestatis deprimitur, sed et quando interdum praeter solitum ad 3. 4. aut 5. punctum supra medium attollitur, quo tempore procul dubio necesse est aërem multum aquae et quidem in mari (paludinosa enim loca ad hoc sufficere nequeunt) ad se attrahere.
Equidem optarem, machinulam illam meam in Oceano, ubi saepe brevi temporis spatio navigationes ad C, CC, CCC et plura milliaria confici possunt, usurpari, non dubitarem, quin per eam plura explorari atque investigari possent. Sed quid mihi inde gratiae, si ego arcanum illud, cujus experimenta magno meo sumptu feci, cuivis gratis communicarem?
Haec sunt, nobilissime domine, quae ad binas tuas ultimas pro mea tenuitate hac vice respondere potui. Vellem ita ea esse comparata, ut curioso tuo desiderio ac limato judicio satisfacere possint. Confido interea tuo candori, quod qualemcunque meam in dubio et intricato hoc argumento sententiam, meliorem in partem sis interpretaturus. De me nihil aliud tibi certius promittere habeo, quam quod animum meum ad quaevis humanitatis officia semper habiturus sis promptum atque paratum. Deus te servet incolumen; Vale et salve plurimum.


P. S.Abkürzungsauflösung: Post scriptum. Quod ad judicium clarissimi D.Abkürzungsauflösung: dominiMulleriPerson (im Register), Math.Abkürzungsauflösung: matheseos in Gymn. Hamburg. Prof.Abkürzungsauflösung: gymnasio Hamburgense professoris de mea super cometarum motu sententia attinet, memini me in epistola mea die 22. Julii 1665 scripsisse, cometas quidem caudatas aurae beneficio moveri, sed cum cometis crinitis seu Rosis longe aliter esse comparatum: hos enim quiescere, nobis tamen ob annuam telluris lationem quasi moveantur videri, nisi forte et Sol attractione ipsis alium simul motum attribuat; cum experimentis ad oculum demonstrari possit, quod ignis attrahat aërem eumque absumat, ut ita talem cometam Sol (quem probabiliter igneum quid esse opinor) ad se attrahere, tandem etiam absumere posse judicetur. Atque haec ad verum sententiae meae intellectum deligenter observari cupio etc.

de Guericke.

Editorische Anmerkungen
    Zitierhinweis

    Michael Weichenhan: „Otto von Guericke d. Ä. (Magdeburg) an Stanisław Lubieniecki (Hamburg), 12. April 1666“, in: Zwischen Theologie, frühmoderner Naturwissenschaft und politischer Korrespondenz: Die sozinianischen Briefwechsel, hg. von Kęstutis Daugirdas und Andreas Kuczera unter DH-Mitarbeit von Julian Jarosch und Patrick Toschka.

    Link zur aktuellsten Version dieses Briefes:
    https://sozinianer.de/id/MAIN_u32_hbr_y2b

    Kanonische IRI dieser Version (Permalink):
    https://sozinianer.de/id/MAIN_u32_hbr_y2b_v1

    Nutzungshinweis

    Edition und Forschungsdaten stehen unter einer Creative Commons Attribution 4.0 International (CC-BY 4.0) Lizenz. Freie Verwendung unter Angabe von Zitierhinweis, Permalink und Kenntlichmachung von Änderungen.