IdemPerson (im Register)AuctoriPerson (im Register) die 20./ Im Text erwähntes Datum: 20.12.1664 (nach Gregorianischem Kalender); im Text verwendeter Kalender: Julianisch30. Decembris 1664Im Text erwähntes Datum: 30.12.1664 (nach Gregorianischem Kalender); im Text verwendeter Kalender: Gregorianisch.
Hodie mane circa quintam, cum stellaeHimmelserscheinung (im Register)
undique caeloSachbegriff (im Register) nitescerent, cometam inter illas
quaesivi, sed nullum reperi. Mitto igitur quatuor illas observationesHimmelserscheinung (im Register) diebus 4., 7., 8. et 11. Decembris Im Text erwähnte Zeitspanne: 04.12.1664–11.12.1664 (nach Gregorianischem Kalender); im Text verwendeter Kalender: Julianischhabitas. Ex quibus constat cometam hunc motu proprioHimmelserscheinung (im Register) intra 3 dies priores
confecisse 4 gradus: quarto die 1¾. grad. posterioribus autem tribus diebus 7⅙. gradus.
Ita ut motus in initio observationis tardior quam in fine hujus fuerit, qui exinde fidem
mihi facit, ut credam cometam huncHimmelserscheinung (im Register)motuHimmelserscheinung (im Register) quasi
epicyclico
latum fuisse, et quidem ad apogeumHimmelserscheinung (im Register)
orbitae suae magis magisque accessisse. Non enim est, cur motus hic inaequabilis ratione centriHimmelserscheinung (im Register) sui habeatur. Cum
inaequalitas ista ex opticis facile Fig. 1.deducatur, ex quibus aliorum quoque phaenomenorum caelestium anomaliaeHimmelserscheinung (im Register)
dirivantur.
Verbi gratia in diagrammate subjuncto moveatur A per partem
peripheriae B C D, idque aequali motu per aequalia spatia BE, EF, FG, GH, HDHI etc; oculus in O constitutus motus inaequales notabit in
recta BD
Die mit einer Gradeinteilung versehene Bezugsebene BD,
die über e, f, g ... läuft, kann auch als Gerade dargestellt werden, was wohl in
der Vorlage von Sivers der Fall gewesen zu sein scheint.
vel circulari B c D, cujus centrum O, propter ejus intervalla inaequalia radiis
visoriis, quibus oculus motum A consequitur, intercepta. Et quoniam B e. minus est
quam e f; A celerius motum esse ab E. ad F. videtur, quam a B. ad E. adhuc celerius
autem ab F. ad G. etc. Deinde quoniam lumen B. constitutum remotius est ab oculo, quam
in E; hoc illo fortius apparebit, et adhuc fortius in F. Unde etiam causa accrementi
luminis istius deduci potis est facili negotio.
Amplissimi Domini Guerichii judicium,
quaedam probabilia proponere videtur: nonnulla autem quomodo probari possint, ipse
videat, mihi certe rationes nullae de iis constant. Res ista multis hypothesibusSachbegriff (im Register) niti
videtur.
Haec igitur sunt, nobilissime Domine, quibus desiderio tuo si non omnino
satisfaciam, partem tamen aliquam propensae voluntatis indicare volui.
Vale.