HamburgoOrt (im Register)ManhemiumOrt (im Register) die 21. Februarii Gregoriani 1665Im Text erwähntes Datum: 21.02.1665 (nach Gregorianischem Kalender); im Text verwendeter Kalender: Gregorianisch.
S. P.Abkürzungsauflösung: Salutem plurimam, reverende etc.
CometamHimmelserscheinung (im Register) nuperum omnium oculos, stilos et industriam in se convertisse, ut multa alia docent, ita et accuratae illae HeidelbergaeOrt (im Register) et ArgentinaeOrt (im Register) habitae observationesHimmelserscheinung (im Register), abs te mihi missae, de quibus tibi debitas ago gratias. [602]HeidelbergaOrt (im Register) tamen aliquid fama tam illustris loci dignum videre cupio. Quod ut consequar, brevi literas ad professorem matheseos illius academiae de hoc argumento dabo. Est quidem ille mihi prorsus ignotus. Sed studium discendi facile mihi aditum, ut spero, ad virum doctum, et, ut decet, humanum conciliabit, vobis praesertim parariis, quos et mei et bonarum artium amantes novi.
Exeunte nuper anno secundum novas rationes dierum redierat ad nos cometesHimmelserscheinung (im Register), qui in LeporeHimmelserscheinung (im Register) conspectus ad ArietemHimmelserscheinung (im Register) properans ante paucos dies oculis nostris se subduxit, nec amplius favente etiam caeloSachbegriff (im Register) investigari potest. Duos fuisse diversos non pauci volunt. Sed plures unum eundemque fuisse statuuntSachbegriff (im Register): quibus praestantissimi mathematici domini HeveliiPerson (im Register) senatoris Dantiscani auctoritas multum ponderis addit. Reditus cometae pavorem mortalium et curiosa praesagiaSachbegriff (im Register)astrologorumSachbegriff (im Register) auxit. Ego de his judiciumSachbegriff (im Register) vestrum exspecto.
Valete.