HamburgoOrt (im Register)RatisbonamOrt (im Register) die 21. Febr.Abkürzungsauflösung: Februarii 1665Im Text erwähntes Datum: 21.02.1665 (nach Gregorianischem Kalender); im Text verwendeter Kalender: unbekannt.Editorische Streichung
Illustrissime domine legate.
Dicerem cum tot aliis, si adhuc negligentior officii in scribendo fuissem, me festum Bacchi agitando, extra oleas paulum evagatum fuisse, nunc autem ad orbitam redire. Sed non soleo ita festa agere, quae credo hominem Christianum quotidie agitare debere. Certe et gentilis olim dixit, et gravis quidem scriptor, Thucydides, "festum nihil aliud esse, quam agere ea quae deceant." Id quotidie esse vita monstrandum quis negare ausit? Memini autem me aliquando et inter conciliorum canones Concilii Laodiceni (quamvis magis magisque jam degenerante Apostolicae, illius piscatoriae, simplicitatis et Christianae pietatis integritate 4. seculo habiti) canonem legere talem: "Christianos non oportere ballare et saltare, sed caste prandere et caenare, sicut competit Christianis." Sed neque cometaeHimmelserscheinung (im Register), quem P.Abkürzungsauflösung: PaterCurtiusPerson (im Register) ex letheis humoribus coaluisse argute dicit, meditatio et studium, cui incumbo crebro, de hoc phoenomeno literas ad viros doctos, et caelestium orbium notitia claros, huc illuc exarans, et judicia eorum exquirens, me officii mei oblivisci fecit. Fateor tamen me hoc epistolae exordium proxime praeteritae praemittere oportuisse. Sed tunc alia, quae differri non poterant ad illustrissimam D.Abkürzungsauflösung: dominationem vestram perscripsi. Nunc vero accessit Curtiana arguta epistola, quae mihi quoque hic argutandi paulum et sobrie ansam praebet. Fateor utramque docte et nervose scriptam esse. Cognosco ex ungue Leonem. Gratias itaque ago pro utraque. Mitto, quae occasione HevelianorumPerson (im Register) ad amicos scripsi, et quae hic illic mala fiunt:Editorische Normalisierung: ,
et constanter maneo illustrissimae D.Abkürzungsauflösung: dominationis vestrae
omnibus studiis et officiis
deditissimus
Stanislaus Lubienietzki.