RatisbonaOrt (im Register)HamburgumOrt (im Register) die 2. Iulii 1665Im Text erwähntes Datum: 02.07.1665 (nach Gregorianischem Kalender); im Text verwendeter Kalender: Gregorianisch.Editorische Streichung
Stiterunt se tandem binae generositatis vestrae simul, pro quibus debitas gratias rependo, speropueEditorische Korrektur (mit hoher Sicherheit): speroque imposterum rectius processuras nostras. Heinsianarum quoque communicatio mihi fuit grata: quem insignem virum literis meis [124]lubens compellarem, et magnitudinem affectus ipse declararem, si per negocia et hanc adversam valetudinem liceret, quae me, ut novit generositas vestra, impedit, quominus calamum ducam, sed dictare cogor animi sensa. Id quod apud ignotos non ita commode fieri solet, quam apud amicos, qui amicorum imbecillitatibus indulgere solent. Gratum interea mihi est, imo gratissimum, quod beneficio generositatis vestrae tanto viro fruar amico, quem quoties occasio fert, toties meo nomine salvere, et reciproci affectus certiorem reddi cupio. Operis vestri editionemWerk (in der Bibliografie) juxta cum HevelioPerson (im Register), HeinsioquePerson (im Register) et aliis maximopere desidero, quo magis mihi salivam movent, quae subinde ad me mittere dignatur humanitas vestra, praeludia eruditionisque rarae specimina. Recte autem fiet si mature et opportune colophon ei imponatur, tum ne nimis fatigetur et ab aliis abstrahatur generositas vestra, tum ne sumptus nimis excrescant, tum etiam ne lectores deterreantur, delicatuli hodie ut plurimum, et mole quadam facile deterrendi. In eo vero non errat eadem generositas vestra, quod votum meum de suo ad nos reditu ex vero affectu profectum censet. Qui enim ex singulari divina gratia ad gremium matris ecclesiaeSachbegriff (im Register) mirabiliter reductus fui, mirum non est, si eandem felicitatem etiam amicis voveam, et reversus in viam fratribus commonstrare satagam. Omnes vero, qui symbolo apostolico et Christianorum appellatione utuntur, vera verae ecclesiae membra reputari non poterunt, stante illo una fides, unum baptisma et c.Abkürzungsauflösung: cetera alioquin et quackerianamSachbegriff (im Register), et anabaptisticamSachbegriff (im Register) et arianamSachbegriff (im Register), et nescio quot alias sectas pro ecclesia Dei sumere deberemus, quod et verbo divino, et purae antiquitati, et ipsi rectae rationi omnino adversatur. Nescio an legerit generositas vestra opera vestri cardinalis HosiiPerson (im Register), episcopi VarmiensisOrt (im Register), duobus tomis comprehensa, quae dum nuper inter libros meos forte mihi occurrerent, magnaque tanti viri cum admiratione legerem, quae de ecclesia scripsit, optavi praesentem generositatem vestram, ut coram audirem, quid ad argumenta tam clara responderet. Sed ad alia. R.Abkürzungsauflösung: ReverendissimusP.Abkürzungsauflösung: pater Curtius d.die 26. Jun.Junii ad me quidem scripsit, sed pro more curtissimas. Nescio quid illum ita impediat, licet denuo promittat, se generositati vestrae responsurum. Quod si continuatio responsi vestri interea adveniat, fortasse ad mutuum officium citius permoveretur. Ego vero quae operi cometicoWerk (in der Bibliografie) vestro addam, non habeo, sed priora repeto, cum voto felicis successus. Ad epistolam vestram, die 10. Junii huc exaratamBrief, antehac dicere debui, nihil esse quod moneam, sed ita ut scripta est, edi eam posse censeo, luce et lectione dignissimam. De reliquo mitto triste nuncium, OeniponteOrt (im Register) nuperrime ad nos perlatum, de obitu die 25. JuniiIm Text erwähntes Datum: 25.06.1665 (nach Gregorianischem Kalender); im Text verwendeter Kalender: Gregorianisch archiducis Sigismundi FrancisciPerson (im Register), quem triduo ante cometaHimmelserscheinung (im Register) supra urbem visus praesagivisse fertur.Himmelserscheinung (im Register)HevelianasPerson (im Register) literas P.Abkürzungsauflösung: patriCurtioPerson (im Register) communicabo, qui quod et mei antehac in suis ad generositatem vestram mentionem tam honorificam fecerit, eidem debeo, scripturus brevi ad virum illum praeclarissimum.
Generosae D.Abkürzungsauflösung: dominationis vestrae paratissimus servitor
De Rautenstein.