HamburgoOrt (im Register)RatisbonamOrt (im Register) die 10. Jan.Abkürzungsauflösung: Januarii 1665Im Text erwähntes Datum: 10.01.1665 (nach Gregorianischem Kalender); im Text verwendeter Kalender: unbekannt.Editorische Streichung
Accrescunt mihi quoque observationes, judicia et relationesSachbegriff (im Register) de cometaHimmelserscheinung (im Register), quae undique in manus meas perveniunt, et a me, ut nuper scripsi, cum cura asservantur. Nam, ut tunc dixi, suffecerit hic mihi vel sola recte facti conscientia: tum vero liberorum meorum, honeste educandorum, et ad virtutem erudiendorum debita, et a caelesti parente parentibus imposita cura. Nam vel maxime parentum exempla bona posteros ad virtutis imitationem accendere par est, idque etiam fieri assolet. Omnino vero felices, qui, ut tunc dixi, [41]liberam voluntatemSachbegriff (im Register) ad bonum inclinant, et in divinam voluntatem, illam bonam, placentem et perfectam, oculos mentis semper, quoties aliquid agunt cogitantve, convertunt, et se ad conspectum illius infallibilis speculi conformant. Certe enim isti nulla signa caelestia, nulla prodigia, nulla praesagia hominum saepe fanaticorum, quandoque et fallacium, pseudo-prophetisSachbegriff (im Register) et impostoribus supparium, (quales et nostro seculo, ut et LucianiPerson (im Register), sacrorum irrisores, non desunt) nec ipsum orcum, omni licet virtuti et veritati adversum, extimescunt. Tales nos Deus opt.Abkürzungsauflösung: optimusmax.Abkürzungsauflösung: maximus hic et olim felices reddat!
Bene valeat illustrissima D.Abkürzungsauflösung: dominatio vestra, et favere pergat ei qui est
illustrissimae D.Abkürzungsauflösung: dominationis vestrae
omni studio et officio
Stanislaus Lubienietzki.